Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 269
Unproofread scanNot analysed yet
TERTII DIEI COLLOQUIUM. CAGR. Desiderium ingens, quo tuum aduentum expectaui, Ocogniturus cogitationes nouas circa conuersionem annuam huius nostri globi, fecit, vt horae noctis praeteritae mihi longissimae viderentur, atque etiam istae matutinae, licet non otiose traductae, imo magnam partem inuigilatae recoquendis mente colloquiis hesternis, ponderandisque rationibus, adductis ab vtraque parte in patrocinium duarum contrariarum Hypothesium, quarum vnam Aristoteles &Ptolemaeus, alteram Aristarchus atque Copernicus adstruunt. Ac meo quidem iudicio, vtracunque pars errauerit, excusationem profecto meretur; adeo speciosis, &ad persuadendum validis vtrinque rationibus agitur. de his rationibus est mihi sermo, quas primi autores grauissimi produxerunt. Sed quemadmodum opinio Peripatetica propter antiquitatem suam multos sectatores cultoresque nacta fuit; altera vero paucissimos, cum propter obscuritatem, tum etiam nouitatem suam: ita mihi videtur, eorum inueniri multos, ac inprimis inter hodiernos esse nonnullos, qui ad tuendam opinionem, veram à se creditam, alias rationes satis pueriles, ne ridiculas dicam, introduxerunt. SALV. Idem occurrit &mihi, &quidem tanto magis quàm tibi, quanto saepius eiusmodi ratiunculas audiui proferri, quas vel commemorare me puderet: non quòd autorum famam non denigrandam putem: eorum enim nomina perpetuo silentio tegi possunt: sed ne honorem generis humani tanto probro contaminem. Quod ipsum dum obseruo, denique non amplius habui dubitandum, inueniri certos homines, qui praepostere discurrendo, priùs conclusionem animo concipiunt, eamque vel quia propria ipsis est, vel à magnae autoritatis &existimationis homine alio tradita, tam sibi firmiter imprimunt, vt nunquam eradicari queat: &iis rationibus, quae vel sibiipsis occurrunt, vel quas ab aliis in con firmationem conceptae opinionis adferri audiunt, quantumcunqu tae simplices &insulsae sint, subitò fidem adhibent, imò applau dunt. LI 3 igitiz Dog dunt.