Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 270
Unproofread scanNot analysed yet
Contra, in aduersam partem adductas rationes, vt ut ing niosas firmasque, ne cum nausea quidem, sed prorsus indignatior &ira acerbissima excipiunt, illorumque non nemo, furoris oesti percitus, parum abest, quin omnes machinas admoueat ad oppri mendum silentioque mulctandum aduersarium. cuius rei non deest, quod ipse viderim, experimentum. SAGR. Isti ergo conclusionem non è praemissis deducunt, nec rationibus stabiliunt: sed praemissas ac rationes conclusionibus iam stabilitis ac pertinaciter haerentibus applicant, vel, vt rectius dicam, implicant, confundunt atque peruertunt. Cui hominum generi non bene te miscueris, cum eorum consuetudo non iniucunda modò sit, verum etiam cum periculo coniuncta. Quin pergamus potius amplecti conuersationem cum domino Simplicio nostro, cuius summam ingenuitatem, &omni malignitate nudatum niueumque pectus iam à longo tempore perspectissimum habeo: &vero praeterea in Peripatetica philosophia sic exercitatum esse scio, vt, quae ipsi ad tuendas Aristotelis opiniones in mentem non venerint, non temere cuiquam alii ventura certò nouerim. Sed ecce tibi illum in ipso temporis articulo, totum anhelantem; cuius aduentum bene longa diei parte desiderauimus. Iam in eo erat, vt male tarditati tuae diceremus. SIMP. Non est vt me accusetis: accusate Neptunum, qui mihi morae longioris autor extitit, dum hoc matutino refluxu maris adeo subtraxit aquas, vt nauicula mea, non longe abhinc ingressa canalem fundamento carentem, in sicco destitueretur, meque plus iustâ horâ maris reditum expectare cogeret. Cum è nauicula, quae repente vado haeserat, exscensio non daretur, obseruaui isthic certum quoddam accidens, quod mihi valde mirum visum est. id erat eiusmodi. Detumescente adhuc mari, videbantur aquae, passim nam nudato vado, per diuersos riuulos diffluere. Quod ipsum dum considero, vno quasi momento motum hunc cessare video, sineque vllo temporis interuallo, eandem illam aquam remeare, &mare ex retrogrado fieri directum, sic vt nec momento stationarium esset. Quem effectum eo toto, quo Venetiis ago, tempore nunquam aliâs videre mihi contigit. SAGR.