Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 273
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam hic ipse quoque tolerari qualitercunque posset, cum vberiorem adhuc ridendi materiam exteris queat praebere peritorum dissimulatio circa ineptias similium, qui disciplinas à se ne quidem intellectas, oppugnandas sibi sumunt. SAGR. Non requico majus exemplum petulantiae illorum &infelicitatis cuiusdam paris Copernici, in id nati, vt oppugnaretur ab eo, qui ne quidem primariam eius Hypothesin ob quam ipsi bellum indictum est, intelligit. SALV. Tu vero non minus admirabere methodum confutandi Astronomos affirmantes, stellas nouas fuisse superiores orbibus planetarum, &fortassis in ipso firmamento. SAGR. Sed quomodo tu tam breui tempore totum hunc examinare potuisti librum, qui magno volumine constat, ac numero demonstrationum abundat? SALV. Immoratus sum praecipue primis illis confutationibus eius, in quibus per duodecim demonstrationes fundatas in obseruationibus duodecim Astronomorum (qui omnes existimarunt, stellam nouam anno 1572. in Cassiopea conspectam, inhaesisse firmamento) probat ex opposito, sublunarem illam fuisse, conferendo binas altitudines meridianas, à diuersis obseruatoribus, in locis latitudine differentibus sumptas. Procedit autem ea methodo quam deinceps audies. Et cum in examinando primo illo progressu autotis animaduertere mihi visus sim, ipsum adhuc longissime abesse à facultate concludendi aliquid aduersus Astrononomos in gratiam Peripateticorum philosophorum, &illorum opinionem, firmitudine rationum hanc longissime superare; non operae pretium esse duxi, simili patientia reliquas eius methodos examinare, sed eas cursim ac superficialiter inspexisse sat habui, certus, infirmitatem primarum istarum impugnationum, pariter &ceteris inesse: &reipsa competies ad confutandum opus illud vniuersum, vt ut tanto laboriosi calculi cum apparatu, sic ut apparet, constructum, paucissima verba sufficere. Vide igitur, quomodo progrediat. Autor ille iugulaturus aduersarios, vti dixi, suismet ipsorum gladiis, sumit ingentem numerum obseruationum ab iisdem factarum. Sunt autem isti autores numero 12. vel 13. quorum è non nullis calculum suum instituit, &concludit, illas stellas Luna infe tiores extitisse. Porro cum interrogando procedere, valde mihi placeat, placeat, age, per absentiam autoris ad interrogata mea Simplicius respondeat, quicquid autorem ipsum responsurum fuisse putauerit. q Et vt de modò dicta stella 1572.