Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 272
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vanitatem suscepti à se facinoris non ipsemet animaduertat, mihi non fit verisimile; tum quia nimis illa est aperta: tum etiam quia memini factam ab Academico amico nostro perhonorificam mentionem eius. Quin &illud veri minimè videtur esse simile, quod ab aliis persuasus fuerit, vt eis auctoritatem existimationemque suam gratificaretur, ac tale opus in lucem emitteret, vnde nil nisi dedecus &ignominia à prudentibus talium esset, expectanda. SAGR. Adde futuros esse perpaucos idoneos horum iudices, &vix centesimum quemque respectu illorum qui auctorem celebrabunt &extollent super omnes scientissimos, qui sint, aut viquam fuerint: vnum scilicet hunc fuisse qui Peripateticam inaltera bilitatem caeli sustinere potuerit aduersus Astronomorum gregem. quique ad augendam eorum infamiam propriis ipsos armis prostrauerit. Quid autem quatuor vel sex per prouinciam inuenti, qui leuitates ipsius animaduertunt, praestare possent aduersus innumerabiles, qui cùm inepti sint ad aduertendas illas &percipiendas, primâ statim denunciatione se dedunt, ac tantò magis illis applaudunt, quantò minus rem intelligunt? Adde, quod etiam illi pauculi, qui rem intelligunt, absterrentur à respondendo ad scripta tàm abiecta &pondere cassa; idque non sine magna ratione. Siquidem pro intelligentibus responsio non est necessaria: pro non intelligentibus autem oleum &operam perdideris. SALV. Conuenientissima meritis illorum animaduersio foret profectò silentium, nisi obstarent aliae rationes, ob quas forte quasi necessarium est, vltionem ex eorum temeritate petere. Ratio vna est, quòd nos reliqui Itali traducimur vndique pro hominibus imperitis, &Transalpinis nos deridendos propinamus, iis maximè, qui in religione à nobis discrepant: possemque monstrare tibi talium nonnullos sat celebres, qui illudunt Academico nostro, "quot sunt in Italia Mathematicis, quòd permiserint in lucem prodire, ac sine contradictione circumferri ineptias eiusmodi fabulatoris aduersus Astronomos.