Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 280-2
Unproofread scanNot analysed yet
SIMP. Sed si hoc ita est, fieri quoque potest, vt talis angulus sit obseruabilis in stella noua, etiamsi ea nec Sole, nedum Luni sit inferior. SALV. Hoc fieri potest, atque etiam fit in casibus praesentibus, vt suo loco videbis, scilicet cum explicauero viam ea ratione, v ipse tu, quamuis imperitus Astronomicae Logisticae, capere possis, &quasi manu palpare, quàm autor ille magis id spectauerit, vt ad plarcitum gratiamque Peripateticorum scriberet, palliando &dissimulando varia, quàm vt veritatem stabiliret, nuda illos &incorruptâ sinceritate complexus. Pergamus igitur vlterius.