Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 281
Unproofread scanNot analysed yet
E rebus hactenus declaratis, optime te capere credo, distantiam stellae nouae nunζiquam immensam adeo fieri posse, vt saepius nominatus angulus prorsus euanescat, &vt bini radii obseruatorum è locis A. E. lineae parallelae euadant; &consequenter intelligis exacte, si calculus ex obseruationibus hoc colligeret, talem angulum totaliter esse nullum, vel lineas esse reuera parallelas; quòd certò sciremus, obseruationes à Sin autem calculus arguepvero saltem quàm minimum aberrasse. ret, easdem lineas esse separatas non solum ad aequidistantiam vsque, hoc est, vt sint parallelae: sed etiam vltra terminum progressas, ac sursum plus quàm deorsum dilatatas; tunc sine vlla dubitatione illiconcludendum est, obseruationes minus accurate factas, atque adeo qui otiosas, vtpote quae nos ad manifestum impossibile deducant. Necesse deinde est, vt mihi credas, &pro verissimo supponas, duas lineas rectas, è duobus punctis in alia linea recta signatis egredientes, tum demum superne fore largiores quàm inferne, si anguli comprehensi intra eas super illam rectam, maiores sunt duobus angulis rectis: sin autem hi duobus rectis essent aequales, lineas illas fore parallelas: denique siminores duobus rectis, lineas concursuras, &si prolongentur, haud dubie triangulum esse conclusuras. SIMP. Haec neque docente te scio, nec adeo Geometriae sam imperitus, vt propositionem ignorem mihi millies in Aristotele lectam, quod nimirum in vnoquoque triangulo tres anguli sint aequales duobus rectis. Vnde si in meo triangulo sumam triangulABE. posito, lineam EA. rectam esse, satis intelligo, tres eius angulos A. E. B. esse aequales duobus rectis, &per consequens duos solos EA. esse tanto minores duobus rectis, quantus est angulus B. Vnde si dilatentur lineae AB. EB. (sic tamen vt punctis A. E. non emoueantur) vsque dum angulus ab iis comprehensus versùs partes B. etanescat, anguli duo ad basin erunt aequales duobus rectis, ipsaeque lineae parallelarum instar, quae si magis adhuc dilatarentur, anguli ad puncta E. A. fierent maiores duobus rectis. SALV. Tu vero mihi alter es Archimedes, &me liberasti necessitate plus verborum impendendi ad explicandum tibi, quad tiescunque calculus duos angulos A. E. maiores duobus rectis exti beret, obseruationes absque vllo dubio vitiosas esse futuras.