Latin
288
Galileo, Systema cosmicum 288
Unproofread scanNot analysed yet
ab istis calculis, qui sunt 4. omissi ab autore, ea forte caussa, quod sibi contrarios esse videret, quippe stellam supra Lunam multis semidiametris terrestribus euehentes. Horum calculorum primus est iste, super obseruationibus Landgrauii Hassiae, &Tychonis, qui concessione vel ipsius autoris, ex obseruatorum exquisitiorum sunt numero: atque in hoc primo declarabo ordinem, quem obsemo in inuestigatione: quae notitia ceteris quoque calculis omnibus in seruier igitized E Oogle seruiet, quippe per eandem procedentibus regulam, nec in quopiam rariantibus, nisi in quantitate datorum, hoc est, in numeris graduum altitudinum Polarium, &eleuationum stellae nouae supra Horizontem, cuius stellae quaeritur distantia à centro terrae, in proportione ad semidiametrum globi terreni. Neque vero in hoc casu scire interest, quot milliaria semidiameter illa contineat.