Latin
289
Galileo, Systema cosmicum 289
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde resolutio ilius &distantiae locorum in quibus obseruatum est, qualem instituit autor iste, temporis ac operae perditio est: nec exputo, cur ita faciendum duxerit, maxime vero quare tandem inuenta milliaria in semidiametros globi terreni conuertat. Forsan hoc ideo facit, vt hac mensurarum exilitate, SIMP. parumque fractionibus, distantiam stellae ad quatuor digitos vsque fleterminatam inueniat. Nostrae enim sortis homines, qui regulas vestras Arithmeticas non intelligimus, ad auditum talium conclusionum obstupescere solemus, v. g. dum legimus: Ergo cometa, vel noua stella, distabat à centro terrae trecentis septuaginta tribus milsibus octingentis, &septem milliaribus, &praeterea ducentis ac vndecim quatermillesimis nonagesimis septimis. 373807 409, ex hac inquam adeo praecisa ex actione, qua minutiae etiam annumerantur. eam concipimus opinionem, esse rem impossibilem, vt vos, qui vestris in supputationibus vel vnius digiti rationem habetis, ad postremum nos centenis milliaribus decipiatis. SALV. Tua haec ratio &excusatio non esset aspernabilis, si in distantia millium milliariorum, excessus defectusue vnius cubiti magnum momentum haberet, sique suppositiones quas proveris assumimus, tantum certitudinis haberent, vt ad extremum indubitatam inde veritatem nos eruturos sperare auderemus. Iam vero vides hic in 12. indaginibus autoris, distantias stellae ex iisdem erutas, inter sese mutuò differre (&proinde à vero aberrare) multis centuriis &chiliadibus milliarium. Iam cum certo certius nouerim, id quod quaero, necessariò centenis milliaribus à iusto numero differre debere; quid attinet, anxium operosi &adusque digitum exacti calculi laborem subire? Sed veniamus tandem ad operationem ipsam, quam hoc modo resoluo. Tycho, vt ex nota apparet, obseruauit stellam in altitudine Polari grad. 55. 58. min. pr. Et altitudo polaris Landgrauii fuit 51. 18. min. pr. Allitudo stellae in Meridiano, à Tychone sumpta, fuit gr. 27. 45.