Latin
29
Galileo, Systema cosmicum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, nullam conditionum, per quas Aristoteles corpora caelestia ab Elementaribus discriminat, aliud habere fundamentum, praeter id quod ex diuersitate motuum naturalium vtriusque deducitur: adeo quidem, vt negato, motum circularem tantùm caelestibus corporibus competere, &affirmato, eum omnibus corporibus naturalibus mobilibus esse communem, per neces sariam consequentiam inferatur, attributa illa generabilitatis aut ingenerabilitatis, alterabilitatis aut inalterabilitatis, partibilitatis, aut impartibilitatis &c. aequaliter communiterque conuenire omnibus corporibus Mundanis, hoc est, tam Caelestibus quàm Elementaribus: aut Aristotelem male ac per errorem ea deduxisse à motu circulari, quae corporibus caelestibus assignauit. SIMPL. Haec philosophandi ratio tendit ad subuersionem totius philosophiae raturalis, &ad confusionem concussionemque Caeli, &Terrae, ac totius Vniuersi. Verumtamen habeo persuasum, fundamenta Peripateticorum esse tam firma, vt metuendum non sit, ne nouae ex illorum ruina scientiae ex edificentur. SALV. Tu vero iam omitte de Caeli, vel Terrae, vel &philosophiae subuersione sollicitudinem. Nam quod ad Caelum, frustra times ei, quod ipsemet inalterabile &impatibile iudicas. Quod ad Terram, nos nobiliorem illam perfectioremque reddere satagimus, dum eam corporibus caelestibus simile facere laboramus, &quodammodo collocare in Caelo, vnde vestris à philosophis exterminata fuit. Quin ipsa Philosophia nostris è disputationibus non nisi beneficium recipit. Nam si vera proponimus, noua ad eam accessio fiet: sin falsa, refutatione eorum sententiae priores tanto ma gis stabilientur. Tu potius suscipe curam aliquorum philosophorum, vt eos adiuues atque sustineas, quàm ipsius scientiae, quae non potest nisi in melius prouehi. Et vt reuertamur ad nostrum proposirum, libere producito quicquid occurrat ad confirmandam sum mam differentiam, quam constituit Aristoteles inter corpora Cae lestia &partem Elementarem, dum illa facit ingenerabilia, incorrupabilia, inalterabilia &c. hanc vero corruptibilem, alterabilem &c. SMP. Nondum equidem videre possum, vllis auxiliis opus esse Aristoteli, cum adhuc firmus &integer insistat pedibus: imò nec ed by (Conditiones &attribusta, quibus caelestia corpora differunt ab elementaribus, dependent a motibus qui iis aßignantur ab Aristotele. Disputationes &contradictiones philosophorum, ad philosophiam ipsam implificandam cenducere possunt. stectatio Artelis c. p. ob inceruptibilitatem G neratio &cerruptio tantiam es inter contra ria, secundis Aristot. Motui carcu lari nullus alius est contrarius. Caelum Deorum immor. talium habitaculum Immutabilitas cali, sensibus conprehensa.