Latin
28
Galileo, Systema cosmicum 28
Unproofread scanNot analysed yet
toque motu, illam etiam assequetur: sic vt verissime dicatur, illud moueri versus circumferentiam: at non vere dixeris, id mobile, quod per easdem lineas motu contrario fertur, ad centrum contendere, nisi acceptum punctum sit ipsum centrum, aut motus fiat per eam solam lineam, quae à dato puncto producta, centrum pertranseat. Itaque si quis dicat: Ignis motus rectâ petit Mundi circumferentiam: Ergo partes Terrae, quae per easdem lineas mouentur motu contrario, petunt centrum Mundi; haec inquam conclusio non valet, nisi praesupponamus, lineas motûs Ignis prolongatas transire per centrum Mundi: cumque de iis certò sciamus, quod transeant per centrum Terrae (quippe superficiei terrenae perpendiculares, non inclinatae) vt igitur inferatur conclusio, praesupponendum est, centrum Terrae esse idem cum centro Mundi: vel certè, partes Ignis atque Terrae non ascendere neque descendere, nisi per vnam solam lineam, centrum Mundi transeuntem, id quod postea falsum est, &experientiae tepugnat, qua docemur, partes ignis non per vnam solam lineam, sed per infinitas quaquauersum à centro Terrae productas, semper per lineas ad superficiem terreni globi perpendiculares ascendere. SALV. Tu vero, Sagrede, perquam ingeniose ad idem absurdum deducis Aristotelem, apertam Fallaciam ei monstrando. Sed addas oportet aliud absurdum. Videmus, Terram esse sphaericam, &proinde centrum habere suum, ad quod omnes eius partes ferri cernimus. Sic enim dicere necesse est, cum motus earum omnes sint perpendiculares ad superficiem terrenam: intelligimus etiam, quòd appetendo Terrae centrum, moueantur ad suum totum, &ad matrem suam vniuersalem: &tamen adeo faciles postea sumus, vt persuaderi nobis sinamus, eas instinctu naturali ferri non versus Terrae cenRationabilius affirmatrum, sed versus Vniuersi centrum, quod nescimus tamen vbi sit, neri probatur, que an sit: quodque, si maxime detur, aliud nihil est, nisi punctum quod gr. via imaginarium, atque adeo nihilum, omni facultate destitutum. tendunt ad Quod ad vltimum Simplicii pronunciatum attinet, quod scicentrum Terlicet vanum sit contendere, num partes Solis, aut Lunae, aut alterius rae, quàm ad centrum V. corporis caelestis, à suo toto separatae, naturaliter ad id rediturae sint, niuersi, eò quod casus ille sit impossibilis, cum constet ex Aristotelis demonstrationibus, corpora caelestia esse impatibilia, impenetrabilia, impartibilia &c.