Latin
31
Galileo, Systema cosmicum 31
Unproofread scanNot analysed yet
Ais, generationem &corruptionem non fieri, nisi vbi sint contraria: contraria autem non esse, nisi inter corpora simplicia naturalia, mobilia motibus contrariis: motus contrarios esse tantùm illos, qui fiunt in lineis rectis inter terminos contrarios: horum motuum esse duo tantùm genera, scilicet à medio, &ad medium, quae non aliis corporibus naturalibus, nisi Terrae, Igni, ac reliquis duobus Elementis conueniant. Ergo (infers) generatio &corruptio nulla nisi inter Elementa datur. Et quiatertius motus simplex, hoc est circularis circa medium, non habet contrarium (nam contrarii sunt ceteri duo: &vnum vni tantùm est contrarium) ergo corpus illud naturale, cui is motus competit, contrario vacabit, &proinde erit ingenerabile, &incorruptibile &c. Siquidem vbi nulla contrarietas, ibi neque generatio est, neque corruptio, &c. Atqui talis motus competit solummodò corporibus Caelestibus: Ergo ea sola sunt ingenerabilia, incorruptibilia, &c. Ac initio, mihi videtur haud paullo facilius esse, persuadere sibi, quod Terra, corpus vastissimum, nobisque propter vicinitatem tractabilissimum, moueatur motu maximo, qualis esset reuo lutio in seipsam, spatio 24. horarum, quàm intelligere, sibique per suadere, quòd generatio &corruptio fiant à contrariis, imò quod generatio, &corruptio, &contraria, sint in rerum natura. Quod si tu mihi, Simplici, posses ostendere modum operationis Naturae in generandis breuissimo tempore sexcentis culicibus vinariis è musti exiguo fumo, ac monstrare, quaenam sint ibi contraria, quid &quomodo corrumpatur, pluris te facerem quam facio: nam ego quiPraeterea cognoscere desidero, quodem nihil horum intelligo. modo &qua de caussa contraria ista corruptiua tam benefica sint erga cornices, tam immitia verò erga columbas, rursus adeo ceruis propitia, &equis inimica, vt his ne totidem quidem septimanas, quot illis annos vitae, hoc est, incorruptibilitatis largiantur. Persicae, &oleae, radices agunt in eodem solo, iisdem frigoribus caloribusque sunt expositae, iisdem obnoxiae pluuiis, ventis, &in summa conteazed b contrarietatibus iisdem: &tamen illae breui tempore occidunt: hae centenos aliquot annos viuunt.