Latin
32
Galileo, Systema cosmicum 32
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper nunquam bene capere potui transmutationem istam substantialem, (sic vt maneamus semper in puris terminis naturalibus) per quam aliqua materia ita transformetur, vt necessariò dicendum sit, illam totaliter esse destructam, sic vt nihil de priori eius essentia remaneat, &aliud corpus ab illa diuersissimum inde producatur: at verò vt corpus aliquod sese mihi offerat sub certo aspectu, &paullo post sub alio diuerso aspectu, id mihi fieri posse videtur per simplicem partium transpositionem, sine noua vllius rei generatione vel corruptione. tales namque Metamorphoses quotidie nostris oculis obuersantur. Itaque vt reuertar ad respondendum tibi, si tu mihi persuadere voles, Terram non posse moueri circulariter, argumento à corruptibilitate &gene abilitate ducto, haud paullo plus tibi negotii incumbet, quàm mihi, qui argumentis non parum difficilioribus, sed non minus firmis tibi contrarium probabo. SAGR. Da quaeso, Saluiate, veniam interrumpenti sermonem tuum, quo sicuti valde delector, quippe iisdem constrictus difficultatibus: ita dubito, num, nisi principali materia nostra penitus omissâ, ad finem perducere eundem queamus. Itaque si liceret ad primum nostrum discursum redire, consultum iudicauerim, illam de generatione &corruptione quaestionem alii separato iustoque colloquio reseruare. id quod etiam, si tibi Simplicioque videtur, in aliis quaestionibus particularibus in progressu colloquii subnascentibus fieri potest, quas memoriâ seruatas seponam interim, vt alio die proponantur, ac minutim examinentur. Iam quod ad pręsentia attinet, cum tu dicis, si negetur Aristoteli, motum circularem non competere Terrae, sicut aliis corporibus Caelestibus, inde sequi, quod attributa Terrae generabilitas, alterabilitas &c. aequè Caelo quoque conueniat, in medio relinquamus hoc, an generatio &corruptio sint vel non sint in natura: &ad inuestigationem globi terrei nos recipiamus. SIMPL. Non possum secundis auribus accipere, nec aequo animo pati, vt in dubium vocetur, an generatio &corruptio sint in natura, cum ea res nunquam non oculis nostris obiiciatur, de eaque duos iustos libros scripserit Aristoteles. Sed si quis principia scientiarum negare velit, &res manifestissimas in dubium vocare, quis nescit, nescit, quicquid cuiquam placet, probari posse, &propugnari quodcunque paradoxum. Quod si tu non quotidie vides generari corrumpique herbas, plantas, animalia, quid ergo vides aliud?