Latin
315
Galileo, Systema cosmicum 315
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur Autoris obiectio omnis in fumos abit Atque haec subterfugia sunt autoris illius, quae si vel tota chalybea essent, ne quidem centesimam minuti partem penderent: &tamen his se persuasurum nobis credit, esse compensatam illam differentiam, quae plusquam centum minutorum est, scilicet non esse obseruatam notabilem diuersitatem distantiarum inter fixarum aliquam, &nouam stellam, toto circuitûs illorum tempore: quae diuersitas, si stella Lunae proxima fuisset, vel nudo visui valde se conspicuam exhibuisset, absque vllo instrumento, maxime si comparata fuisset cum vndecima Cassiopeae, ad gradum vnum cum dimidio vicina, quae plusquam duabus Lunae diametris variari debebat, vt recte aduerterunt peritiores illorum temporum Astronomi. SAGR. Videre mihi videor infelicem illum agricolam, qui protrita tempestatibus &euersa quam expectauerat omni messe sua, tristi demissoque vultu incedit, reliquias corradens adeo tenues, vt nec pullo gallinaceo in vnum diem alendo sufficiant. SALV. Autor ille profectò leui nimis armatura instructus infurrexit aduersus impugnatores inalterabilitatis Caeli, fragilibusque nimium catenis nouam Cassiopeae stellam è regionibus altissimis in has humiliores &elementares detrahere fuit aggressus. Et quia mihi videtur clare satis esse demonstrata differentia insignis inter illorum Astronomorum &huius eorum oppugnatoris argumenta; consultum fuerit, hac intermissa parte, ad nostram principalem materiam reuerti: in qua sequitur consideratio motûs annui, Soli communiter attributi, deinde vero ab Aristarcho Samio primùm, &post à Copernico, in terram à Sole translati. contra quam hypothesin existimo Simplicium egregie instructum, ac praecipue gladio scutoque libelli conclusionum vel disquisitionum mathematicarum armatum accedere, qui bene fecerit, si proponere suas oppugnationes ordiatur. SIMP. SIMP.