Latin
316
Galileo, Systema cosmicum 316
Unproofread scanNot analysed yet
Reseruabo eas, si vobis ita placet, ad vltimum, vt qu vltimo loco repertae fuerunt. SALV. Necessarium ergo fuerit, vt pro hactenus obseruat modo, proponas ordine rationes in contrarium, tam Aristotelij quam aliorum antiquorum: id quod ego quoque facturus sum, il vt nihil omnino relinquatur non attente consideratum &examinam tum: pariterque Sagredus ex ingenii sui viuacitate, prout se sentiet, excitari, cogitationes suas in medium producet. SAGR. Ita faciam cum solita mea libertate, quam excusate quoque teneberis, cum ita mandaueris. SALV. Non tam excusationem, quàm gratiarum actionem fauor tuus exigit. Verùm incipiat tandem Simplicius proponere difficultates illas, quae faciunt, quò minus credat, terram ratione aliorum planetarum, in gyrum circa centrum stabile moueri. SIMP. Prima eaque maxima difficultas est, repugnantiade incompatibilitas horum duorum, esse in centro, &ab eodem efferemotum. Nam si globus terrestris moueri debet vno anno per ercumferentiam alicuius circuli, hoc est, sub Zodiaco; impossibile est, vt eodem tempore sit in centro Zodiaci. Quod autem Terra sit in tali centro, multis modis probatum est ab Aristotele, Ptolemaeo, &aliis. SALV. Rectissime disputas, nec dubium est, ei qui terram per circumferentiam circuli mobilem facere velit, primò probandum incumbere, quod ea non sit in centro circuli illius. Sequitur ergo, vt videamus, an terra sit vel nonsit in illo centro, circa quod ego illam rotari aio, &tu in eo ipso collocatam statuis. Ac initio necessarium est explicatu, num de isto centro tu &ego eundem animi conceptum habeamus, nec ne. Proinde dicito, quale nam &vbi sit centrum istud quod intelligis. SIMP. Intelligo id, quod est centrum Vniuersi, quod Mundi, quod sphaerae stellatae, quod denique Caeli. SALV. Etsi magna ratione possem in controuersiam vocare, num sit in natura tale centrum, cum neque tu, nec alius quisquam vnquam probauerit, mundum esse finitum &figuratum, vel etiam infinitum &interminatum: tamen concedendo nunc tibi, quod finitus, &figura sphaerica terminatus sit, ideoque centrum suum habeat, videre conueniet, quam sit credibile, terram, &non potius aliud corpus in isto centro inueniri. SIMP. Mundum esse finitum, &terminatum, &sphaericum, Imultis rationibus demonstrat Aristoteles. SALV. Quae rationes omnes deinde reducuntur ad vnicam, &haec denique ad nihilum.