Latin
324
Galileo, Systema cosmicum 324
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si Sole quiescente, terra non reuolueretur insen ipsam, sed annuum solummodo motum haberet, tunc noster au nil nisi vnus dies &vna nox esset, scilicet sex menses diem, &aliis noctem constituerent, vt alibi dictum est. Vide porro, quam concitu tollatur ex vniuerso praecipitatissimus ille motus 24. horarum, &quomodo stellae fixae, quae totidem Soles sunt, nostro Soli conforme, perpetua quiete fruantur. Videas insuper, quanta vel in hac adumbratione superficiaria, facilitas ostendatur reddendi rationes tantarum apparentiarum in corporibus caelestibus. SAGR. Facilitatem illam &ipse capio optime: sed quemadmodum tu ex ista simplicitate colligis magnam probabilitatem systematis illius, alii forsitan ex opposito possent inde contrarias deductiones instituere, non absque ratione dubitando, qui fiat, quod cum Pythagoricorum hoc systema sit antiquissimum, &apparentiis tam bene accommodatum, postea tamen progressu tot millium annorum tam paucos sectatores habuerit, atque etiam ab Anstotele ipso reiectum fuerit, ac ipse denique Copernicus eandem perpetuo fortunam sustineat. SALV. Si tibi, mi Sagrede, sicuti mihi pluries accidit, audire contigisset, quo ineptiarum genere vulgus reddatur contum ax &persuasu difficile, vt saltem aures, non dicam assensum praebeat istis nouitatibus; credo, mirari desineres, adeo paucos inuenii sectatores opinionis illius. Sed meo quidem iudicio non magnopere curanda sunt ingenia illa, quibus ad immobilitatem terrae firmissimè credendam, firmissima ratio videtur, quod videant, se hoc manè Constantinopoli non pransuros, nec hac vespera in laponia coenaturos; quodque certi sint, terram, tanquam corpus grauissimum, non posse ascendendo supra Solem eniti, &postea per praecipitium deorsum ferri. Talium, quorum numerus infinitus est, non oportet habere ratio nem, nec eorum ad affanias attendere, nec operam denique dare, in partes tuas inque societatem opinionum subtilissimarum ac delica tissimarum vt eos pertrahas homines, quorum definitionem genus tantum ingreditur, &differentia deficit. Praeterea quid omnibus vndique demonstrationibus conquisitis, lucri te facturum putas in ingeniis hominum adeo stolidorum, vt ne suam quidem ipsorum extremam stultitiam per se cognoscere possint? Verùm admiratio mea, Sagrede, plurimum à tua differt.