Latin
325
Galileo, Systema cosmicum 325
Unproofread scanNot analysed yet
Tu miraris, quod ade parci consectati fuerint opinionem Pythagoricorum: ego vero obstupesco, inuenitum hactenus aliquem esse, qui fuerit eam amplexus &secutus: nec satis mirari possum eminentiam illorum ingenii, qui receperunt eandem, veramque iudicarunt, &intellectus sui viuacitate tantam vim propriis suis sensibus intulerunt, vt id, quod ratiocinatio dictabat, anteponere potuerint illi, cuius contrarium per sensa tas experientias apertissime monstrabatur. Quod rationes contra diurnam terrae vertiginem à te iam examinatae magnam speciem habeant, supra vidimus. Et sane quod Ptolemaici, Aristotelici, omnesque sectatores ipsorum, pro firmissimis eas receperint, maximo argumento est, efficacissimas esse. Illa vero experimenta, quae motui annuo aperte aduersantur, multo maiorem repugnantiae speciem prae se ferunt, ita vt nequeam (est enim hoc iterum dicendum) ad mirationi meae finem inuenire, quomodo in Aristarcho &in Copernico Ratio Sensui violentas adeo manus inferre potuerit, vt aduersus illum victricem sese credulitatis dominamque constitueret. SAGR. Ergo huic quoque motui annuo oppositae fortes impugnationes aliae nobis expectandae sunt? SALV. Sunt, &quidem euidentes adeo sensataeque, vt, nisi sensus aliquis vulgari ac naturali superior &excellentior cum ratione sese coniunxisset, valde dubitem, numquid ipsemet quoque Copernicano systemati multò fuerim iniquior futurus, quàm eram, ex quo mihi lampas solito clarior alluxit. SAGR. Quin ergo tandem ad conflictum descendimus. nam quicquid verborum aliò impenditur, perdi mihi videtur. SALV. En adsum paratus obsequi tibi. Iam designaui tibi systematis Copernicani formam, cuius veritatem initio Mars ipse assultu ferocissimo petit. Nam si verum esset, quod ille suas à terra distantias adeo variet, vt à minima ad maximam remotionem tanta sit differentia, quantum est duplum distantiae Solis à terra; tunc ne cessarium esset, vt propinquissimus nobis, discum suum sexagecuplo maiorem ostenderet, quàm remotissimus. Atqui talis diuersitas apparentis magnitudinis tantum abest vt animaduertatur, vt etiam Soli oppositus, cum terrae vicinus est, ne quidem quadruplo aut quintuplo maiorem se ostendat, quàm cum ad coniunctionem properans, radiis solaribus occultatur.