Latin
33
Galileo, Systema cosmicum 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodolatere te posset, contrarietates perpetua inter sese pugna committi, &mutari Terram in Aquam, Aquam conuerti in Aerem, Aërem in Ignem, ac iterum Aërem in nubes, in pluuias, grandines tempestatesque condensari? SAGR. Nos vero haec vtique videmus, &propterea volumus tibi concedere ratiocinationem Aristotelis, quod ad hanc partem generationis &corruptionis à contrariis factae. Sed si per easdem illas propositiones Aristoteli concessas ostendero, caelestia corpora non minus ac Elementaria, esse generabilia &corruptibilia, quid tum dices? SIMPL. Dicam, fecisse te quae factu sunt impossibilia. Dic mihi, Simplici, numquid affectiones istae sunt SAGR. inter se contrariae? Quas ais affectiones? SIMPL.