Latin
330
Galileo, Systema cosmicum 330
Unproofread scanNot analysed yet
Alia praeterea caussa, cur Venus parum augescere Gideatur. deinde Solis ac Lunae quasi nulla est, idque propter magnitudinem eorum, quae per se sola tantum occupat in oculo nostro spatiis nullum radiis aduentitiis locum relinquat. Vnde disci eorum cu cumtonsi apparent ac terminati. Cuius rei de veritate alio quoque experimento à me ipso saepe capto certiores reddimur, scilicet quod licorpora viuaciori luce splendentia multò plus irradientur iis quae languidiori luce sunt. Vidi saepe louem &Venerem simul remotos à Sole 25. vel 30. gradibus, &aëre satis obscuro Venus videbatur octies, vel etiam decies esse maior loue, dum adhuc oculo libero respiciebantur: sed inspecti postea Telescopio, discus Iouis reuera quater aut pluries maior apparebat disco Veneris; viuacitas tamen splendoris Veneris incomparabiliter erat maior luce louis languidissima. Quae res aliunde non proueniebat quàm quod Iupiter esset à Sole &à nobis remotissimus: Venus autem nobis ac Soli vicinissima. Declaratis his rebus, non erit intellectu difficile, quomodo fieri possit, vt Mars, cum est in oppositione Solis, &proinde terrae septies &vltrà vicinior, quam coniunctioni proximus, vix tamen quadruplo aut quintuplo maior in illo quàm in hoc statu videatur, cùm tamen quinquagecuplo maior apparere debeat. Cuius rei caussa vnica est, irradiatio. Quod si Martem radiis aduentitiis nudaremus, inueniremus eum praecise iuxta debitam proportionem amplificatum. Detrahendae porro comae medium vnicum &optimum, Telescopium est, quod Martis discum nongenties aut millies augens, nudum illum nobis conspiciendum exhibet, ac disci Lunaris instar terminatum, &in duabus positionibus pro debita proportione exacte à seipso differentem. In Venere deinde, quae in sua coniunctione vespertina Solem subiens, quasi quadragies maior apparere deberet quàm in altera coniunctione matutina, &tamen ne duplicata quidem videtur, accidit, vt praeter illum effectum irradiationis, etiam in falcem finuetur, eiusque cornua, praeterquam quod subtilia sunt, etiam oblique, proindeque satis languide, lumen Solis excipiant. Vnde cùm exiguum ac debile sit lumen, minùs amplam minusque viuacem Veneris irradiationem efficit, quàm cum nobis totum eius hemisphaerium lucidum ost, uditur. Et tamen Telescopium aperte nobis monstrat. ipsius cornu haud secus ac illa Lunae, terminata atque distincta, &speciem gerenatia circuli maximi, &secundum proportionem quadragies, vt dixi, maioris eodem suo disco, quando in vltima sua apparitione matutina Sole superior est. SAGR. O Nicolae Copernice, quantam inde voluptatem bausisses, si hanc Systematis tui partem experimentis adeo claris corroboratam aspicere licuisset! SALV. Sic est sane. Sed quantum apud harum rerum prudentes de fama sublimitatis ipsius ingenii decessisset? Nam, vt supra dixi, videmus ipsum rationibus persuasum, constanter in affirmanda ea perrexisse, cuius contrarium experimenta sensibus obuia monstrabant.