Latin
331
Galileo, Systema cosmicum 331
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde finem facere non possum ad stuporem vsque miran di, quod nihilominus constanter persistere voluerit in affirmando, Venerem circumagi circa Solem, &à nobis sexies longius abesse vna vice quàm altera: &tamen semper apparere sibi ipsi aequalem, cùm quadragies maiorem ostendere sese deberet. SAGR. In Ioue, Saturno, &Mercurio crediderim conspici onoque differentias magnitudinis eorum apparentis, exacte respondentes variatis earum distantiis. SALV. In duobus superioribus eas obseruaui praecise quotannis à viginti iam annis huc vsque. In Mercurio non potest fieri obseruatio alicuius momenti, cum ille se non praebeat aspiciendum, nisi in maximis suis digressionibus à Sole, in quibus distantiae eius à terra sunt insensibiliter inaequales; &proinde tales differentiae inobseruabiles; sicut etiam phases seu mutationes figurarum, quas absolute necesse est, eo modo fieri sicut in Venere: &cum illum videmus, debebat orbem dimidiatum ostendere, sicuti Venus quoque facit in maximis suis digressionibus. Sed discus eius adeo paruus est, &splendor ita viuax, cum Soli tam vicinus ille sit, vt virtus Telescopii non sufficiat ad deradendos ei cincinnos, sic vt vndique circumtonsus appareat. Superest vt remoueamus illam, quae magna videbatur, disconuenientiam in motu terrae, hoc est, quod cum omnes planetae circa Solem voluantur, ipsa tantùm non solitaria, sicut alii, sed societate Lunae stipata, simul cum tota sphaera elementari, per annum Solem obeat; &simul omnino eadem Luna singulis mensibus circa terram moueatur. Hîc necesse est, secundùm exclamare, &extollere Copernici perspicacitatem admirabilem, vnaque deplorare infelicitatem eius, quod ipsi, nostro tempore viuere non contigerit. Quoad tollenCopernicus rationibus persuadetur aduersus sensatas experientias. Mercurim claras obseruationes no admittit. Remouetur difficultas ex cora. quod terram mouetur circa Solem non solitaria, sed Lunam sociam adeunctam habens. tollendam apparentem absurditatem sociati motus terrae ac Luna, videmus louem, quasi aliam terram, non vnica; sed quatuor Lun comitatum, circa Solem 12. annorum spatio, cum omnibus rebus. quas quatuor Medicearum stellarum orbes complecti possunt, reuolui. SAGR. Qua de caussa quatuor planetas Iouiales, Lunas appellas? SALV.