Latin
34
Galileo, Systema cosmicum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Tu nomen hactenus argumento tribuisti: nunc id SAGR. soluas oportet, &fallaciam ostendas SIMP. Id vero praestabo. Nonne vides autem initio manifestam contradictionem? Corpora Caelestia sunt ingenerabilia &incorruptibilia: Ergo corpora Caelestia sunt generabilia &corruptibilia. Deinde contrarietas non est inter corpora Celestia, sed inter Elementa, quae habent contrarietatem motûs sursum &deorsum, itemque leuitatis &grauitatis: Caeli verò, qui circulariter mouentur, cui motui nihil contrarium est, contrarietate carent, proindeque sunt incorruptibiles, &c. SAGR. Pace tua, Simplici: Contrarietas illa, per quam dicis aliqua corpora simplicia esse corruptibilia, num residet in ipso corpore quod corrumpitur: an ad aliud aliquod relationem habet? Quaero, exempli caussa, num humiditas illa, per quam pars Terrę corrumpitur, in ipsa Terra resideat, an verò in alio aliquo corpore, cuiusmodi foret Aër, aut Aqua? Credo te responsurum, quemadmodum motus sursum &deorsum, itemque grauitas ac leuitas, quae tu prima contraria facis, non possunt esse in eodem subiecto; ita quoque nec humidum &siccum, calidum &frigidum. Oportet igitur vt concedas, quando corpus corrumpitur, id fieri per qualitatem contrariam in alio aliquo corpore existentem. Ea propter vt corpus Caeleste corruptibile faciamus, sufficit esse in natura corpora, cum Caelesti corpore contrarietatem habentia. talia autem sunt Elementa: si modò verum est, corruptibilitatem incorruptibilitati contrariam esse. SIMP. Ego vero nego, hoc sufficere. Elementa alterantur &corrumpuntur, quia sese contingunt &miscentur inuicem, atque ita contrarietatem suam exercere possunt. At corpora Cęlestia separata sunt ab Elementis, à quibus ne tanguntur quidem, etsi ab iisdem tanguntur Elementa. Si vis probare generationem &corruptionem in corporibus Caelestibus, oportet vt demonstres, contrarietates in illis residere. SAGR. Ecce, hoc ipsum demonstrabo. Primus fons, ex quo contrarietates Elementorum hauris, est contrarietas motuum illorum sursum ac deorsum. Oportet igitur, vt contraria quoque sint inuicem illa principia, vnde motus isti dependent: cumque vnum sit mobile sursum propter leuitatem, alterum deorsum propter grauignem; necesse est, vt leuitas &grauitas sint inter se contrariae.