Latin
35
Galileo, Systema cosmicum 35
Unproofread scanNot analysed yet
nec minus credendum est, etiam illa principia esse contraria, quae caussa sunt, vt vnum sit graue, &alterum leue. Atqui vestra ipsorum ex sententia leuitas &grauitas proficiscuntur à raritate &densitate. Erunt igitur densitas raritasque contrariae. Quae affectiones vsque adeo reperiuntur in corporibus Caelestibus, vt ipse statuas, nihil aliud esse Stellas, nisi densiorem orbis sui partem. Quod si sic habet, oportet vt densitas Stellarum infinito quasi interuallo superet densitatem reliquarum Caeli partium. Quod ex eo manifestum est, quia Caelum summe trans parens, &Stellae summe sunt opacae: item quia suprà non inueniun tur aliae qualitates, quam maior minorue densitas aut raritas, quae ma ioris aut minoris transparentiae principia esse possint. Cum ergo tales contrarietates inter corpora Caelestia dentur, necesse est, ipsa quoque esse generabilia &corruptibilia, eodem illo modo quo corpora Elementaria: aut certè contrarietatem non esse caussam corruptibilitatis &c. SIMP. Nec hoc, nec illud est necessarium. nam densitas &taritas in corporibus Caelestibus non sunt inter se contrariae, sicut in corporibus Elementaribus: quia non dependent à primis qualitati bus, calido &frigido, quae contrariae sunt: sed à multa vel pauca materia in proportione ad quantitatem. Iam verò multum &paucum habent solummodo relatiuam oppositionem, quae oppositionum mi nima est, cui cum generatione &corruptione nihil negotii intercedit. SAGR. Igitur ad asserendum, quod densitas &raritas in Elementis sit caussa gravitatis &leuitatis, vnde procedant motus contrarii sursum ac deorsum, ex quibus postea dependeant contrarietates pro generatione &corruptione, non sufficit, vt sint ex eo densita. tis aut raritatis genere, quod sub eadem quantitate, vel potius mole, multam vel pauca materiam contineat: sed est necessarium, vt densa &rara sint beneficio primarum qualitatum, frigidi scilicet &calidi: aliâs nihil confieret. Verumtamen si haec ita sint, Aristoteles nos decepit. nam à principio id monere, ac scriptum relinquere debebat, illa corpora simplicia esse generabilia &corruptibilia, quae mobilia sunt motibus simplicibus sursum ac deorsum, dependentibus à leuitate &grauitate, productâ à raritate &densitate, quam efficiat multa &pauca materia vi caloris &frigoris: non autem oportebat Grauitas &leuitas, raritas &densitas, sunt qualitates contrariae. Stellarum densitas reliqui Caeli substantiam infinitò superat. Raritus &densitas corporum caelestium diuersa est à raritate &densitate Elementorum, Crem. Aristotelis defectus in ißignanda caussa, cur Elementa sint generabilia &corruptibilia. tebat eum inhaerere simplici motui sursum &deorsum.