Latin
353.5 to 353.8
Galileo, Systema cosmicum 353.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hic error quidem est, sed non solus: &sane valde miror, quomodo tanti Astronomi tamque celebres, cuiusmodi sunt Alfraganus, Albategnus, Tebizius, &multo magis nostro tempore Tychones, Clauii, &in summa omnes qui nostrum Aca demicum antecesserunt, vsque adeò aberrauerint in determinandis magnitudinibus omnium stellarum, tam fixarum, quam mobilium exceptis duobus luminaribus; nec curam habuerint irradiationis aduentitiae, quae fallaciter illas exhibet centies &pluribus vicibus maiores, quàm si conspiciuntur absque capillitio: nec excusari potest haec ipsorum negligentia, cum in eorum potestate fuerit, ipsas ad placitum videre sine cincinnis, eo quod sufficiat illas obseruare in apparitione prima vespertina, vel occultatione vltima matutina. Quod si nihil aliud, certe Venus, quae saepe in Meridie aspicitur adeo parua, vt oporteat acumen oculorum intendere, &tamen sequenti nocte maximae instar faculae lucet, ipsos admonere fallaciae suae debebat. Neque credam, quod existimauerint illi, verum discum esse eum, qui apparet in profundis tenebris, &non eum potius, qui in ambien te luminoso conspicitur. Nam vel nostra lumina, quae de nocte visa, è longinquo grandia apparent, &è propinquo flammulam suam terminatam &exiguam ostendunt, cautos eos reddere sat poterant. Imò si libere, quod sentio, profitendum est, absolute credo, neminem illorum, ac ne Tychonem quidem ipsum, in tractandis instrumentis astronomicis tam accuratum, tantaque &tam exacta instrumenta, nullis ne maximis quidem sumptibus parcendo fabricatum, hanc suscepisse curam, vt acciperet &metiretur apparentem diametrum alicuius stellę, excepto Sole ac Luna: sed existimo, quod pro arbitrio, ex oculi primo intuitu, vnus aliquis antiquiorum prouunciauerit, rem ita sese habere, quodque deinde sectatores absque vlteriori examine ista arripuerint. Nam si quis eorum ad rem penitius explorandam animum adiecisset, depraehendisset absque dubio fraudem. SAGR. Verùm cum illi, Telescopio caruerint, &tu modò dixeris, amicum nostrum hoc instrumento in cognitionem venisse veritatis, excusati alii esse debent, nec accusati negligentiae. SALV. Hoc sequeretur, si sine Telescopio istud consequi non possemus. Verum est, instrumentum hoc, dum ostendit discum stellae nudum, ¢ies aut millies amplificatum, operationem reddere multò faciliorem. Sed possumus etiam absque instrumenti Error communis omnium Astronomorum circa magni. tudines stellarum.