Latin
354
Galileo, Systema cosmicum 354
Unproofread scanNot analysed yet
Venus reddit in excusabilem errorem, Astronomarum admissum in deteroninandis stellarum magnitudiniBUS. menti ope idipsum consequi, licet non ita exacte, quod ipse quoque feci saepius, &modus, quem obseruaui, sic habet. Suspendi fal culum ex aduerso stellae alicuius: adhibui vero Lyram, quae orid inter Septentrionem &Corum ventum: deinde accedendo recedend doque, situm inueni, in quo funiculi crassities exacte mihi stellat obtexit. Hoc facto, sumpsi distantiam oculi à funiculo, quae est vnum è duobus lateribus compraehendentibus angulum in oculo formatum, &insistentem crassitiei funiculi, similem, imò eundem cum angulo qui in sphaera stellata, stellae diametro insistit: &ex proportione crassitiei funiculi ad oculi à funiculo distantiam, è tabulis sinum è vestigio reperi quantitatem anguli; sic tamen vt solita cautela vterer, in accipiendis tam acutis angulis obseruari solita, vt scilicet concursum radiorum visualium non formarem in centro oculi, vbi non nisi refracti fiunt; sed vltra oculum, vbi reipsa magnitudo pupillae concursum hunc fieri praecipit. SAGR. Cautelam hanc capio, etsi non sine nescio quo dibio: id vero plus molestiae mihi creat, quod in hac operatione per noctis tenebras suscepta, mihi videtur accipi diameter, non veriac nudi stellae disci, sed in radios diffusi. SALV. Non, domine: funiculus enim obtegendo nudum stellae corpusculum, aufert cincinnos, non ei, sed oculo nostro proprios, qui bus statim priuatur, vt primum verus discus absconditur: &si voles obseruationem instituere, videbis, quomodo praeter expectationem à tenui funiculo tegatur illa fax magna satis, quae non nisi maiori obstaculo tegi posse videbatur. Ad exactissime deinde metiendum &inuestigandum, quotnam eiusmodi crassitudines funiculi expleant oculi distantiam, accipio non vnam solam funiculi diametrum, sed earum plures simul iungo in tabula sic descriptas, vt se contingant inuicem: deinde totum spatium 15. aut 20. diametris impletum, circino accipiens, eâ mensurâ distantiam à funiculo ad radiorum visualium concursum, iam alio subtili filo captum, dimetior. Atque hac exacta satis operatione reperio, diametrum apparentem stellae fixae primae magnitudinis, vulgo duorum primorum minutorum, atque etiam trium existimatum à Tychone in litteris Astronomicis, cap. 167. non esse maiorem 5. secundis, quae est vicesima quarta, vel tricesima sexta pars eius quam ipsi crediderant. Vides iam, ipsorum praecepta quam grauibus erroribus innitantur. SAGR. Video, &optime percipio. Sed priusquam vlterius progrediamur, dubium proponere velim subnatum mihi in inueniendo concursu radiorum visualium vltra oculum, quando respiciuntur obiecta compraehensa sub angulis acutissimis. Et hinc mea difficultas oritur, quod videtur mihi, concursum illum esse posse modò magis, modò minus distantem, idque non tam mediante maiori minoriue quantitate obiecti quod aspicitur, quàm quia mihi videtur, aspiciendo obiecta eiusdem magnitudinis, concursum radiorum alio quodam certo respectu debere fieri plus minusue remotum ab oculo.