Latin
372
Galileo, Systema cosmicum 372
Unproofread scanNot analysed yet
attributos (dico duos: nam tertius reuera motus non est, vt suo i declarabo) hoc est, annuum &diurnum; annuus quidem intelligi dus est fieri à centro terrae in circumferentia orbis magni, hoc ei circuli maximi descripti in plano Eclipticae fixae &imutabilis: diuum nus vero fit à globo terrae in seipsum circa proprium centrum, &proprium Axem, non erectum, sed inclinatum ad planum Eclipticae cum inclinatione graduum 23. &dimidii circiter: quae inclinatio seruatur per integrum annum: &quod summè notandum est, sem per eandem Caeli partem respicit; ea ratione, vt Axis motus diurm! perpetuò maneat parallelus sibi ipsi; ita vt, si imaginemur hunc Axem prolongatum vsque ad stellas fixas, interea dum centrum terrae per annum totam Eclipticam perambulat, ille ipse Axis describat superficiem Cylindri obliqui, cuius vna basis est dictus ille circulus annuus, &altera, similis circulus imaginatione descriptus ab eius ertremitate sine Polo, inter stellas fixas. Et est Cylinder hic obliquas ad planum Eclipticae, secundum inclinationem Axis, qui eum de scribit, quam inclinationem esse diximus graduum 23. cum dimidio: quae cum perpetuò maneat eadem (nisi quod in multis annorum millibus minimam aliquam mutationem patitur, quae in praesenti negotio nullius est momenti) facit, vt globus terrestris magis vnquam nec inclinetur, nec subleuetur, sed conseruetur immutabilis. Vnde hoc sequitur, quod, quantum pertinet ad mutationes, quae à solo motu annuo dependentes, in fixis obseruandae sunt, idem euenturum sit cuicunque puncto superficiei terrenae, quod ipsi etiam centro terrae. ideoque in praesentibus explicationibus adhibebimus centrum perinde vt quodcunque superficiei punctum. Et ad faciliorem negotii totius intellectum describemus figuras lineares: ac initio signemus in plano Eclipticae circulum A. N. B. O. &intelligamus, puncta A. B. esse extrema versus Septentrionem &Meridiem, hoc est, principium Cancri &Capricorni, &diametrum A. B. prolongemus indefinitè per D. &C. versus sphaeram stellatam. Nunc initio dico, quod nulla stellarum fixarum in Ecliptica positarum, ob quamcunque mutatione, à terra factam per ipsum planum Eclipticae, vnquam sit variatura eleuationem, sed lemper apparitura in eadem superficie, nisi quod terra vel ei appropingibit, it, vel ab eadem recedet tanto spatio, quanta est diameter orbis nagni, id quod ad sensum in hac figura conspicitur. Siue enim terra it in puncto siue sit in 8. semper stella C. videtur per eamdem lineam A. B. C. nisi quod distantia B. C.