Latin
373
Galileo, Systema cosmicum 373
Unproofread scanNot analysed yet
facta est minor quàm C. A. tota diametro B. A. Quàm plurimum ergo, quod in stella C. &quacunque alia Eclipticam occupante obseruari queat, est aucta vel diminuta apparens magnitudo, propter appropinquationem aut elongationem ipsius terrae. SAGR. Subsiste nonnihil in mei gratiam. nam nescio quis scrupulus mihi molestus est, ille nimirum. Quod stella C. videatur pereandem lineam A. B. C. tam cum terra est in A. quàm si est in B id optimè intelligo: insuper illud etiam capio, idem fore de omnibus punctislineae A. B. dummodo terra ex A. in B. per ipsam lineam transeat: cum autem transeat, vt supponitur per arcum A. N. B. manifestum est, cùm illa fuerit in puncto N aut quocunque alio, exceptis duobus illis A. B. quod non amplius per lineam A. B. sed per alias aliasque videridam se sit praebitura. Itaque si sub diuersis lineis conspici, mutationem apparentem efficit, oportebit vt aliqua hic diuersitas animaduertatur. Quin hoc amplius dico, pro libertate philosophica, qua Philosophis amicis inuicem vti permissum est. videri mihi, te tibi ipsi contrarium, iam modò negare id, quod tamen hodie mirantibus nobis declaraueras esse rem verissimam ac magnam: loquor de eo, quod accidit in planetis, ac in specie in superioribus, qui cum continuè versentur in Ecliptica, aut ei cinissimi, non modò iam propinquos se nobis, iam remoti exhibent: verum etiam in suis motibus regularibus tam in riter sese gerunt, vt nonnunquam sint immobiles, alio te multis gradibus repedantes exhibeant sese: quarum rerum e non nisi ex annuo terrae motu peti queat.