Latin
38
Galileo, Systema cosmicum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum Aristoteles generationem corruptionemque deducat à contrarietate motuum rectorum, relinquamus tales motus partibus, quae solae alterantur &corrumpuntur: integro verò globo &sphaerae Elementorum attribuamus aut motum rectum, aut perpetuam in loco proprio quietem: quae quidem affectiones ad perpetuam continuationem &stabilimentum ordinis perfecti solae sunt idoneae. Quod de Terra dicitur, id simili ratione de Igne, deque maiore Aëris parte dici potest: quibus Elementis, eò Peripatetici descenderunt vt assignent pro intrinseco &naturali motu talem, quo neque mota sunt vnquam, neque mouebuntur: contrà verò, motum eorum non naturalem appellent, quo &mouentur, &mota sunt, &perpetuò mouebuntur. Assignant enim Aëri &Igni motum sursum, quo neutrum istorum Elementorum vnquam fuit motum, sed eorum solummodò particulae, idque non alio fine, quàm vt extra locum naturalem constitutae, constitutioni suae perfectae redderentur. E contrà iisdem praeternaturalem appellant motum circularem, quo tamen agitantur incessabiliter, obliti quodammodo eius, quod saepius inculcauit Aristoteles, nullum violentum esse diuturnum. SIMPL. Ad omnia haec obiecta responsiones habemus accommodatissimas, quas nunc omitto, progressurus ad rationes specialiores experientiamque sensu nixam, quę tandem, vt bene monet Aristoteles, omnibus iis, quae humana ratiocinatione subministrari possunt, anteponi debet. SAGR. Seruemus igitur hucusque dicta, cùm iam à nobis haec sit suscepta consideratio, vter ex duobus generalibus discursibus plus probabilitatis habeat, Aristotelis inquam, ad persuadendum nobis, naturam corporum sublunarium esse generabilem &corruptibilem &c. eoque diuersissimam ab essentia corporum Caelestium, quippe impatibilium, ingenerabilium, incorruptibilium, qui quidem discursus deducitur à diuersitate motuum simplicium: an verò alter ille Saluiati, qui pręsupponendo Mundi partes integrales optima constitutione dispositas, per necessariam consequentiam excludit à corporibus simplicibus naturalibus motum rectum, vtpote in natura inutilem, existimatque, Terram ipsam quoque inter corpora Caelestia referendam, tendam, &quae his conueniunt praerogatiuis omnibus exornatam esse. Qui quidem discursus hucusque longe plus quàm alter ille mihi arrisit. Itaque Simplicium oro, ne producere grauetur omnes speciales rationes, experientias &obseruationes tam naturales, quam astronomicas, quibus aliquis persuaderi possit, Terram esse diuersam à corporibus Caelestibus, collocatam in centro Mundi, &quicquid praeterea suadet, ne illam ad instar alicuius Planete, puta louis, aut Lunae &c.