Latin
39
Galileo, Systema cosmicum 39
Unproofread scanNot analysed yet
mobilem statuamus. Saluiatus autem pro sua humanitate sigillatim ad argumenta respondere dignabitur. SIMP. Ecce tibi principio validissimas duas demonstrationes ad probandum, Terram à Caelestibus corporibus quàm maxime differre. Prima: Corpora generabilia, corruptibilia, alterabilia &c. diuersissima sunt ab ingenerabilibus, incorruptibilibus, inalterabilibus, &c. Atqui Terra est generabilis, corruptibilis, alterabilis, &c. &corpora Caelestia sunt ingenerabilia, incorruptibilia, inalterabilia, &c. Ergo Terra diuersissima est à corporibus Caelestibus. SAGR. In primo argumento, cibum hoc toto die appositum, &iam modò de mensa sublatum, denuò proponis. SIMP. Bona verba, domine: cognosce cetera, &videbis, quantum inter se differant. Nam in altero Minor probata fuit à prio ri: iam vero eandem probare volo à posteriori. Caue haec eadem esse dixeris. Minoris ergo veritatem (nam Maior est manifestissima sensuum experientia demonstrat. Hoc modo in Terra fiunt continuae generationes, corruptiones, alterationes &c. quarum nulla vnquam neque sensu nostro, nec traditione memoriaue maiorum in Cae lo depraehensa fuit. Ergo Caelum est inalterabile, &c. &Terra alte rabilis, &c. proindeque à Caelo diuersa. Secundum argumentum à principali &essentiali accidente desumo, estque tale: Id corpus, quod sua natura est obscurum, &luce priuatum, diuersum est à corporibus luminosis &resplendentibus. Atqui corpora Caelestia sunt splendida, luceque plena. Ergo, &c. Re spondeatur ad haec, ne nimis multa accumulentur: &postea plus argumentorum adducam. SALV. Quod ad primum, cui valorem ab experientia concilias, velim aliquanto distinctius mihi producas alterationes, quas in Terra, non item in Caelo fieri vides, ob quas Terram alterabilem, &Caelum contrà vocas. SIMP. ed b Google SIMP.