Latin
389
Galileo, Systema cosmicum 389
Unproofread scanNot analysed yet
Idem accidit in secunda figura, vbi terra, cum Hemisphaerium suum illuminatum Soli obuertat, obscurum alterum nobis ostendit cum suis arcubus nocturnis, qui itidem omnes sunt semicirculi, &per consequens hîc iterum fit Aequinoctium: ac denique, cum linea producta à centro Solis ad centrum terrae, sit perpendicularis ad Axem AB. ad quem pariter erectus est circulus maximus parallelorum CD. transibit eadem linea O. Libr. necessariò per idem planum paralleli CD. secando circumferentiam eius in medio arcus diurni CD. &proinde Sol erit verticalis ei, qui in hoc segmento versaretur: sed isthinc transeunt, ablati diurna conuersione terrae, omnes habitatores illius paralleli. Ergo omnes illi eo die habebunt Solem Meridianum supra verticem suum. Et interea Sol omnibus habitatoribus terrae apparebit describere maximum parallelum Aequinoctialis. Praeterea cùm existente terra in vtroque puncto solstitiali, circulorum Polarium IK. LM. vnus totus in luce, &alter in tenebris moretur: sed quando terra est in punctis Aequinoctialibus, medietates eorundem circulorum Polarium inueniantur in luce, reliquo tenebris abscondito; ideoque intellectu difficile non erit, quomodo terra transeundo v. g. ex Can. (vbi parallelus IK. totus in tenebris agit) in Leonem, pars vna paralleli IK. versus punctum I. incipiat intrare lucem, &quod terminator lucis IM. inchoet recipere sese versus Polos AB. secando circulum ACBD. non amplius in IM. sed in duobus aliis punctis cadentibus intra terminos IA. MB. arcuum IA. MB. vnde habitatores circuli IK. incipiant gaudere luce, &alii habitatores circuli LM. noctem subire. Et ecce duobus simplicissimis motibus, factis intra tempora, quae magnitudinibus eorum proportione respondeant, &inter fese non contrariis, imò progredientibus, vt etiam omnium aliorum corporum mundanorum mobilium, ab Occidente versus Orientem, assignatis globo terrestri, redditas adaequatas rationes earundem illarum omnium apparentiarum, quas posita terrae stabilitate saluare volentibus est necessarium, vt posthabitâ illâ symmetria, quae mobiAxiomata communites ab omnibus Philosophis receptae. Aristoteles raxat Platonem, Vt nimis Geometriae studiosum.