Latin
390
Galileo, Systema cosmicum 390
Unproofread scanNot analysed yet
Philosophi Feripatetica demnant studium Geometriae. mobilium velocitatem inter ac magnitudinem esse solet, alicui sphaerae aliarum omnium vastissimae tribuant incredibilem celem tem, aliis interim sphaeris minoribus lentissimo motu rotatis; praeterea vt faciant hunc motum illorum motibus contrarium, &(quae res absurditatem auget) vt constituant superiorem hanc sphaeram omnes inferiores sphaeras, oblunctante inclinatione propria, secum abripientem. Atque hoc loco tibi iudicium committo, vtrum horum plus verisimilitudinis habeat. SAGR. Quod ad me pertinet, animo meo non exigua differentia repraesentatur inter simplicitatem &facilitatem producendorum effectuum per media assignata in hac noua constitutione mundi, interque multiplicitatem, confusionem, &difficultatem, quae reperitur in antiqua, communiterque recepta. Quod si secundum illam multiplicitatem Vniuersum hoc ordinatum fuisset, multa in Philosophia remouenda essent axiomata communiter recepta ab omnibus Philosophis. cuiusmodi sunt illa, quod natura non multiplicet res absque necessitate: &quod vtatur mediis facilioribus &simplicioribus in producendis suis effectibus: quodque nihil faciat frustra, cum aliis similibus. Fateor, me hac re magis admirandam audiuisse nullam: nec adducor vt credam, intellectum humanum speculationem subtiliorem vllam vnquam penetrasse. Nescio, quid hac de re Simplicio videatur? Hae (si liberè dicendum est, quod sentio) mihi viSIMP. dentur esse è numero subtilitatum istarum Geometricarum, quas Aristoteles in Platone repraehendit, dum eum accusat, quod nimio Geometriae studio à solidè philosophandi ratione discedat longius. Cogniti mihi &auditi fuere summi Philosophi Peripatetici, qui discipulos suos dehortati sunt à studio Mathematicarum disciplinarum, vtpote quae reddant intellectum cauillationibus inhiantem, &ad benè philosophandum inhabilem. Quod institutum è diametro instituto Platonis aduersatur, qui non admisit ad Philosophiam, nisi Geometriae exactissimè gnaros. SALV. Applaudo consilio vestrorum illorum Peripateticorum, absterrentium discipulos suos à Geometria. nec enim ars vlla est ad detegendas ipsorum fallacias accommodatior. Sed vide, quantum isti differant à Philosophis Mathematicis, qui multò libentius cum his rem habent, qui bene sunt informati in communi PhiloPhilosophia Peripatetica, quam cum istis qui hac notitia destituuntur, quique propter hunc defectum, inter doctrinam &doctrinam discernere non possunt. Sed missis hisce, dic mihi quaeso, quaenam absurditates, aut nimium affectatae subtilitates hypothesin Copernicanam minus tibi plausibilem reddunt? SIMP.