Latin
397
Galileo, Systema cosmicum 397
Unproofread scanNot analysed yet
Scio probè tibi perspectum esse, quantum cognitio accidentium conferat ad inuestigationem substantiae &estentiae rerum: proinde velim, vt adhibitâ diligentiâ explores multa accidentia &proprietates, quae in Magnete singulariter, &non in aliis lapidibus, nec aliis corporibus inueniuntur: cuiusmodi sunt, exempli caussâ, attrahere ferrum, eandemque virtutem solâ suâ praesentiâ ferro quoque conferre: eidemque pariter communicare proprietatem respiciendi Polos, quam ea in seipsa quoque retinet. Praeter hanc experire quoque sitam in Magnete virtutem conferendi acui magneticae non modo directionem sub Meridiano versus Polos, motu Horizontali (proprietatem dudum cognitam) verùm etiam obseruatum nuper accidens declinationis (librato Magnete sub Meridiano sphaerulae magneticae iam signato) declinationis, inquam, ad determinata signa, plus minusque, proutacus illa magis aut minus vicina Polo fuerit, donec super ipsum Polum erigatur ad perpendiculum, quomodo mediae parti incumbit parallela ipsi Axi. Insuper experimentum capito, quemadmodum virtus ferrum attrahendi multò fortior est versus Polos, quàm partes intermedias, hanc virtutem notabili ter excitatiorem esse in vno quàm altero Polo, idque in omnibus Magnetis fragmentis: excitatior autem Polus is est, qui Austrum respicit. Adhaec obseruato, in exiguo Magnete Polum hanc Australem, alteroque validiorem, euadere debiliorem, quotiescunque ferrum ei sustinendum est praesente Polo Boreali Magnetis alterius maioris. Ne longum faciam, ad fidem faciendam tibi sufficiant experimenta harum, &multarum aliarum proprietatem à Gilberto descriptarum: quae omnes ita propriae sunt Magneti, vt eatum nulla cuiquam alii materiae competat. Iam dic mihi, Simplici si proponerentur tibi mille frusta materiarum diuersarum, sed vnumquodque contectum, &occultatum inuolucro panni, sique de materia singulorum è signis tantum exterioribus diuinare iubereris, ac pertentando incideres in aliquod, in quo manifeste depraehenderes omnes proprietates, quas soli Magneli, &non alii alicui materiae inesse iam ante cognitum habebas; quale nam iudicium, hoc de corpore ferres? anne diceres, id esse posse SIMF. scustum Ebeni, aut Alabastri, aut Stanni? SIMP. Affirmare non dubitauerim, esse Magneti gmentum. SALV.