Latin
398
Galileo, Systema cosmicum 398
Unproofread scanNot analysed yet
Si hoc ita est, nihil habes caussae, cur affirmare du tes, sub isto tegmine, &cortice seu crustra terrae, lapidum, metal rum, aquae &c. magnum abscondi Magnetem, eo quod isthic an aduertantur, cui id obseruare curae est, omnia illa accidentia, vero &detecto Magnetico globo competere depraehenduntur. C si nihil cerneretur aliud, quàm quod acus declinatoria, per antium Terrellae seu Magnetici globi circumlata, magis ac magis inclinetur appropinquando ad Polum Borealem, &minus declinet versus aequinoctialem, sub quo denique reducitur ad ęquilibrium, hoc mum ad expugnandum quantumuis pertinax iudicium sufficere debebat. Silentio inuoluo mirabilem illum alterum effectum, quod sensu ipso depraehendimus in omnibus Magneticis fragmentis, nobis Hemisphaerii Borealis habitatoribus Polum Meridionalem ipsius Matetis viuidiorem esse altero: quae differentia tantò maior esse amaduertitur, quantò magis ab Aequinoctiali disceditur: &sub Aequinoctiali ambae partes aequalem virtutem obtinent, sed notabiliter debiliorem. In regionibus vero Meridionalibus, longius ab Aequinoctiali, natura inuertitur, &pars illa, quae nobis defilior erat, ac quirit vigorem alterâ maiorem. Atque haec omnia conferas cum eo, quod fieri videmus in minuto fragmine Magnetis, praesente alio maiore, cuius virtus praeualens, minorem subiugat, &obsequentem sibi reddit; vnde prout vel vltra vel citra maioris Aequinoctialem tenetur, easdem facit mutationes, quas fieri dixi ab omni Magnete vlti vel citra Aequinoctialem terrae constituto. SAGR. Prima statim lectione libri Gilberti persuasus alii cumque incidissem in frustum Magnetis excellentissimi, longo te poris tractu multas obseruationes institui, &eas omnes admiratiori summa dignas: sed supra omnes alias haec mihi praecipuè stupenda videtur, quod sustinendi ferri facultas ei tantopere augetur illo armaturae modo, quem docet idem autor. Ego sanè cum frustum iud meum armassem, octupla proportione virtutem ei multiplicaui, ita vt, cum inermis vix nouem ferri vnicas sustineret, armalus plusquam sex libras tulerit. Forsan ipsemet videris idipsum frustum in Exotico tameio Serenissimi vestri Magni Ducis (cui id donaui) duas è fera paruas anchoras sustinens. SALV. Multoties id ingenti cum admiratione vidi, donec admirationis multò maioris caussam mihi praebuit frustulum exiguum, haerens in manibus Academici nostri, quod cum non plus sex vnciis pendat, &inerme vix duas vncias sustineat, armatum tamen sustinet 160. atque adeò armatum octogecuplo plus trahit quàm inerme, &quidem pondus 26. vicibus proprio suo pondere maius.