Latin
4
Galileo, Systema cosmicum 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Habes hoc pro magna diuersitate Lunam inter &speculum, quod illa reflexionem in omnes partes emittit aequaliter, vt facit murus: at speculum in vnum a lummodo determinatum locum: atque inde concludis, Lunam esse muro similem, non speculo. Ego vero tibi dico, speculum hac emittere reflexionem in vnum tantùm locum ideo, quia superficies eius plana est: &cum angulus reflexionis radiorum semper sit aequalis angulo incidentiae; necesse est, vt radii è superficie plana iunctim reflectantur versus eundem locum. Cum autem superficies Lunae non sit plana, sed sphaerica, &verò radii talem in superficiem incidentes, ad angulos aequales angulis incidentiae, mediante infinitate inclinationum superficiem sphaericam componentium in omnes partes reflectantur; ideoque &Luna quaquauersum reflexionem proiicit, non autem in vnum tantùm locum, vt fit in speculo plano. SIMP. Haec ipsa obiectionum illarum est vna, quas in contrarium adducere volebam. SAGR. Si haec est vna, necesse est vt earum habeas plures: explica igitur illas. Nam haec prima plus obfutura tibi quàm profutura videtur. SIMP. Tu pronunciasti ceu rem manifestam, quod reflexio muri istius, tam clara sit &illuminans, quàm illa Lunaris. Ego verò istam cum hac comparatam, quasi nullius momenti puto. *Nam in hoc negotio illuminationis respicienda est ac distinguenda sphaera actiuitatis. Ecquis verò dubitat, corpora Caelestia habere maiorem sphaeram actiuitatis, quàm haec nostra Elementaria, caduca &mortalia? Et iste denique murus quid aliud est, quam obscurae Terrae non nihil, ad illuminandum ineptae? SAGR. Credo, te hic quoque valde decipi. Sed venio ad primam instantiam à Saluiato motam, &considero, ad efficiendum, vt obiectum aliquod nobis luminosum appareat, non sufficere, vt id radiis corporis illuminantis perstringatur: sed etiam opus esse, vt reflexi radii perueniant ad oculum nostrum. quod manifestum est exemplo speculi illius, absque dubio luminosis Solis radiis verberati quidem; nec tamen vllum lumen aut claritatem exhibentis, nisi oculum certo illi loco, quà reflexio incedit, admoueamus. ConsidereSALV. Ecce speculum, quod iuxta alterum collocari volo.