Latin
5
Galileo, Systema cosmicum 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed prius huc concedamus in illius è plano speculo reflexionis viciniam. Obserua quanta loci percussi claritas sit, &quàm distincte omnes muri minutiae cernantur. SIMP. Vidi, &obseruaui optime. Nunc alterum speculum iuxta primum colloca. SALV. Ecce tibi illud. nam vt primum minutias obseruare coepisti, hic collocatum fuit te non animaduertente: tantum scilicet Ecce iam ibi subin reliquo pariete, luminis erat incrementum. latam omnem reflexionem, quamuis ibidem magnum speculum conuexum remanserit. Amoueatur hoc etiam, &postea reponatur si placet, nec vllam lucis mutationem in toto muro senties. Igitur ad oculum tibi demonstraui, reflexionem Solis in speculo sphaerico conuexo factam, non illuminare vicina loca sensibiliter. Quid iam ad hanc respondebis experientiam? SIMF. Metuo, ne hic praestigiarum aliquid interueniat. Vtique video ex isto speculo magnum exire splendorem, qui quasi aciem oculorum hebetat; &quod plus est, semper eum video, ex quocunque loco speculum intuear: &video eum mutare situm in superficie speculi, prout illud ex hoc aut illo loco respicio. Vnde necessario concluditur, lumen satis fortiter in omnes partes reflecti, &per consequens non minus potenter in illum parietem, ac in meum oculum. SALV. Vides ergo, quam oporteat esse cautum ac circumspectum in assentiendo his, quae sola ratiocinatione nobis ingeruntur. Ea quae tu disseris, habere magnam speciem non dubito: nihilominus sensuum experientiâ contrarium ostendi, tu te modò vidisti. SIMP. Quomodo igitur cum re ista comparatum est? SALV. Dicam tibi meam sententiam, quae nescio an tibi satisfactura sit. Ac initio splendor ille tam fortis, quem cernis in speculo, quique non exiguam eius partem occupare tibi videtur, non est adeo magnus, imo satis exiguus; nisi quod vigor eius, in oculo tuo, mediante reflexione facta in humido extremarum palpebrarum, &per pupillam sparsâ, producit irradiationem aduenticiam, isti capillamento similem, quod nobis videre videmur circa flammulam candelae aliquanto remotioris: nisi quis eandem imparare malit cum appareat: &proinde Luna, vt asperam nec tersam habens superficiem, lucem Solis quaquauersum diffundat, omnibusque specta toribus suis aequaliter sese lucidam exhibeat.