Latin
QUARTI
Galileo, Systema cosmicum 410
Unproofread scanNot analysed yet
Aestus marinus, terraquae mobilitas, mutuo se suffragio confirmant. Effectus terreni indifferentes omnes ad confirmandum motum aut quietem terrae. excepto astu marino. que vanitatibus insignibus, quas multi ad rationem horum accius tium reddendam adduxerunt, non leuiter allici me sensi ad ads tendas duas hasce conclusiones, (factis tamen praesuppositionis necessariis) si globus terrestris sit immobilis, tunc fluxum &rellus xum maris naturaliter fieri non posse: &deinde, si eidem globa conferantur motus iam assignati, necessarium esse, vt mare fluxui &refluxui subiaceat secundùm omnia illa, quae in ipso obseruantur. SAGR. Propositio maximi est momenti, tùm perse, tùm etiam eorum ratione quae inde consequuntur: vnde declarationem eius atque confirmationem auribus hoc attentioribus accipiam. SALV. Cum in quaestionibus naturalibus, quarum haec, quam prae manibus habemus, vna est, cognitio effectuum nos deducat ad inuestigationem &inuentionem caussarum, sine quae caecis parietem palpantibus non absimiles, imò iisdem adhuc incertiores fuerimus, vtpote rei exitum inuenire nescientes, cùm caeci ad minimum sciant, quò peruenire constituerint; ideoque ante resones alias necessaria est cognitio effectuum, quorum caussas inuestigamus: quorum quidem effectuum tu, Sagrede, me plenius ac cernus peritus esse poteris; quippe qui non modo natus longoque tempore commoratus es Venetiis, vbi fluxus &refluxus marini, propter magnitudinem suam, valde notabiles sunt: verum etiam in Syriam nauigasti, &pro ingenio tuo excitato atque curioso, sine dubio multas obseruationes instituisti: cum contrà ego, qui solummodo per aliquod sat breue tempus, obseruare potui id quod accidit in hac Adriatici sinus extremitate, &in nostro mari inferiore circa aestuaria Tyrrheni maris, multis in rebus cogar fidere relationibus alio rum, quae quia vt plurimum malè concordant, &per consequem incertae sunt, speculationibus nostris confusionis plus quàm consis mationis praebere possunt. Vt vt sit, ex obseruationibus illis, quae certò nobis compertae, atque etiam inter principales sunt, videor mihi peruenire posse ad inuentionem verarum &primariarum caussarum. Nec enim hoc arrogo mihi, adducere me posse omnes rationes ad rem propriè pertinentes, &effectibus illis adaequatas, qui mihi antehac inauditi, &proinde nondum examinati consideratique possint occurrere.