Latin
QUARTI
Galileo, Systema cosmicum 411
Unproofread scanNot analysed yet
Atque id quodsum dicturus, solummodo propono tanquam clauem, quae viae nunquam ab aliis calcatae portam aperiat, spe certa fretus, ingenia meo magis speculatiua, progressura ura vlterius, &supra primam hanc meam detectionem penetratura longius. Et quamuis in aliis maribus à nobis remotis inueniri possint accidentia Mediterraneo nostro incognita: non tamen propterea vera esse desinet illa ratio &caussa quam producam, dummodo nostri maris accidentibus comprobetur, iisque plene satisfaciat. tandem enim eiusdem generis effectuum vnicam, veram, &primaReferam igitur historiam effectuum, riam caussam esse oportet. quos veros esse scio, eorumque caussam veram à me creditam assignabo. Vos ceteri producetis alios insuper effectus vobis exploratos: &postea experiemur, an adducta à me caussa possit illis quoque satisfacere. Adfirmo itaque, tres esse periodos, quas aquae marinae fluxus atque refluxus obseruat: prima ac principalis est illa magna ¬issima, scilicet Diurna, secundum quam aliquot horarum interuallis aquae intumescunt &sudsidunt. Haec autem interualla sunt vt plurimum in Mediterraneo senarum circiter horarum, hoc est. 6. Secunda periodus est horis intumescit mare 6. aliis subsidit. Menstrua, &originem à Luna trahere videtur; non quod illa motus alios introducat, sed solummodo quia iam dictorum magnitudinem alterat insigni differentia, prout ea lumine seu plena seu minuta Tertia periodus est Annua, quae à Sole dependere videuerit. tur, alteratque solummodo motus diurnos, quos quoad magnitudinem, temporibus Solstitiorum diuersos efficit ab iis, qui fiunt in Aequinoctiis. Disputabimus initio de periodo diurna, veluti de principali, super quam Luna &Sol suas actiones, in menstruis &annuis alteraTres autem diuersita. tionibus, secundariò videntur exercere. tes in his mutationibus horariis obseruantur. nam in aliquibus locis aquae intumescunt &detumescunt absque motu progressiuo: in aliis sine elatione &depressione iam versus Orientem progrediuntur, iam versus Occidentem recurrunt: in aliis &altitudo, &cursus vnâ variantur, vt hîc Venetiis accidit, vbi aquae accedendo intumescunt, &exeundo subsidunt: idque faciunt in extremitate longitudinis sinuum extensorum ab Occidente in Orientem, ac terminatorum talibus littoribus, per quae spatium praebetur aquae diffundendi tumorem suum. Sin cursus eius montibus aut aggeribuss altioribus intercipiatur, ibi sine motu progressiuo intumescit ac detumescit.