Latin
QUARTI
Galileo, Systema cosmicum 412
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde currunt atque recurrunt aquae marinae, sinum tatione altitudinis, in partibus maris Mediterranei, sicut accidit aper dentissime in Freto Siculo inter Scyllam &Charybdin, vbi aestum na. maris angustias velocissimi sunt: sed in maribus apertis magis, &circa insulas Mediterranei, vt sunt, Balearides, Corsica, Sardinia ieuic Ilua, Sicilia versus Aricae partem, Melita, Creta, &c. mutationes alridis titudinis minimae sunt: aestus vero satis notabiles, maximè vbi mare inter insulas, vel inter ipsas ac continentem coarctatur. Iam hi soli effectus veri certique, si nihil aliud appareret, videntur mihi satis probabiliter persuadere ei, quicunque volet intra terminos physicos se continere, vt concedat mobilitatem terrae. Nam alueum maris Mediterranei immotum retinere velle, &concedere, vt aqua eo contenta faciat quae facit, id meam, &forte vniuscuiusque alterius imaginationem, qui vltra corticem in hanc speculationem penetrare volet, superat. SIMP. Haec accidentia, Saluiate, non hodie demum orta sunt, sed sunt antiquissima, &ab infinitis obseruata, multique ingenia sua eò impenderunt, vt redderent hi hanc, alii aliam caussam: nec multis abhinc milliaribus abest magnus Peripateticus. qui rei caussam aliquam adducit, quam nuper ex Aristotelico quodam textu, ab eius interpretibus non animaduerso, fuit expiscatus; ex quo textu colligit, veram caussam harum motionum non aliò referendam esse, quàm ad diuersas marium profunditates. Nam aquae profundio res (inquit) cum &mole, &pondere superent, expellunt minus profundas; quae sedibus suis emotae, descendere nituntur inuicem ex qua continua colluctatione fluxus &refluxus oritur. Multi deinde sunt eorum, qui reciprocationes illas Lunae tribuunt, quam affirmant humidis corporibus praecipuo iure dominari, Denique quidam Antistes tractatulum edidit, in quo scribit. Lunam pererrando Caelum, ad se prolectare &attollere cumulum aquarum, qui continue eam sequatur, ita vt mare semper illa parte tumescat, quae Lunam verticalem habet. Cumque Horizontem subeunte Luna, nihilominus elatio redeat, ad saluandum hunc effectum aliud nihil adferri posse scribit, nisi quod Luna non in se modò naturaliter hanc facultatem tractoriam retineat: verum etiam eandem in hoc casu cum opposito Zodiaci gradu communicet. Alii Hieronymus Alii, quod scire te credo, dicunt inesse Lunae facultatem calore suo Borrius, &temperato rarefaciendi aquam, quam rarefactam assurgere &exalii Peripatolli. Non defuit etiam, qui, &c. tetici, temSAGR. Noli, quaeso Simplici, plura referre.