Latin
433
Galileo, Systema cosmicum 433
Unproofread scanNot analysed yet
SALV. Ergo per te lucrandi copia nulla datur: sed perdendum semper est. melius itaque fuerit, abstinere lusu. Vtut sit, ne *. . . . . . . pergam vlterius. Dixeramus iam modò, &cum qua dam appendice repeto, quod aër, tanquam corpus tenue &fluidum, nec terrae solidè coniunctum, non videatur eò adigi, vt obsequatur eius motui, nisi quatenus asperitas terrestris superficiei rapiat, secumque portet contiguam sibi partem, quae non longo interuallo maiora montium fastigia superat: quae aëris portio tanto minus conuersioni terrestri obluctabitur, cum referta ea sit vaporibus, fumis, &exhalationibus, quae materiae omnes de qualitatibus terrenis participant, &per consequentiam suâ naturâ ad motus eosdem aptae natae sunt. Sed vbi deessent caussae motus, hoc est, vbi superficies glo bi haberet ingentia spatia plana, &vbi minus esset mixtionis vapotum terrenorum; ibi cessaret ex parte caussa, propter quam, aërambiens in vniuersum raptui conuersionis terrestris obedire deberet. Vnde in eiusmodi locis, dum terra versus Orientem voluitur, ventus aliquis continue sentiri deberet, qui ab Oriente versus Occidentem spitans nos pulsaret: atque hic spiritus iis locis sensibilior esse deberet, vbi globi vertigo velocior esset: id quod fieret in locis remotioribus à Polis, &circulo maximo conuersionis diurnae vicinis. Sed iam experientia de facto, philosophico huic discursui valde applaudit; siquidem in vastis maribus, eorumque partibus à terra remotis, ac Zonae torridae suppositis, hoc est, intra Tropicos compraehensis, quo loco terrestres etiam euaporationes nullae sunt, perpetua quaedam aura meare sentitur ab Oriente, constanti adeo tenore, vt naues, eius beneficio feliciter ad Indias Occidentales prouehantur &ab iisdem, soluentes è Mexicanis litoribus, eodem fauore prouectae, sulcent mare Pacificum, versus Indias Orientales nobis, sed ipsis Occidentales: cum econtra nauigationes hinc versus Orientem difficiles sint &incertae, nec vlla ratione iisdem viis confici queant; sed lii necesse Nauigariones ersus Iudias.