Latin
434
Galileo, Systema cosmicum 434
Unproofread scanNot analysed yet
Occidentales sunt faciles: sed reditus difficilis. Venti ex terra, maria perturbant: Alia obserarro ex aëre accepta, in confirmationem terrenae vertiginis. Naeuigationes in Mediterranco ab Ortenre Versus Occidentem breuiore temporis spatio fiunt, quàm ab Oc. cidente Versin Ortentem. necesse sit propius legere litora, ad inueniendos ventos alios atita dicam, accidentarios &tumultuarios, aliis à principiis ortos, quasmodi nos continentem habitantes, experientia perpetua sentimrm quorum ventorum generationis multae diuersaeque caussae sunt, quae ad praesens producere nil attinet. Atque hi venti accidentarii sunt illi, qui ab omnibus indifferenter terrae partibus spirant, &qui maria perturbant ab Aequinoctiali remota, &ab aspera terrae superficie circumdata. quod perinde est ac si dicamus, illis subiecta perturbationibus aëris, quae confundunt primariam illam exspirationem, quae sublatis illis impedimentis accidentariis, perpetuò sentiri deberet, in mari maxime. Ex his perspicis, effectus aquae &aëris mirabiliter cum obseruationibus Caelestibus ad confirmandam globi nostri terreni mobilitatem concordare videri. SAGR. Dicam ego quoque tibi pro vltimo sigillo speciale quiddam, quod incognitum tibi esse videtur, &quod ipsum quoque confirmationi eiusdem conclusionis inseruit. Produxisti, Saluiate, illud accidens, quod Nauigantes intra Tropicos animaduertunt; perpetuum, inquam, illum tenorem venti, ab Oriente profecti, de quo narrantes illos audiui, qui saepius illud iter confecerunt: quin hoc amplius (id quod notatu dignum est) accipio, nautas illum non appellare. Ventum, sed alio aliquo nomine; quod iam mihi non succurrit, sumpto forsitan ab eius tenore tam firmo &constante, vt spirante eo, rudentes aliosque velorum funes intendant; nec eos amplius attingere necesse habeant, imo secure dormientes iter suum pergere possint. Iam haec aura perpetua cognita fuit ex eo, quod continue sineque interruptione spirat. Quod si ab aliis ventis interrupta fuisset, pro effectu singulari, &ab aliis differente, non fuisset agnita. Hinc inferre libet, fieri posse, vt nostrum quoque mare Mediterraneum accidentis eiusmodi sit particeps, nondum obseruati tamen, vtpote frequenter à ventis aliis superuementibus alterati. Atque hoc non sine magno fundamento, imo multis probabilibus adductus coniecturis affirmo, quas tum obseruandi data mihi fuit occasio, cum in Syriam nauigans; Consul Nationis Antiochiam irem. Cum enim in portubus Alexandriae, &hic Venetiis, abitus reditusque nauium in diaria referantur; cum plures eiusmodi nauigationes curiose inter se contulissem, aequatione instituta depraehendi, quod huc redeuntes, hoc est, ab Ortu nauigantes versus Occasum, per MediIG. Mediterraneum, minus temporis quàm hinc soluentes consumant, iuxta proportionem quae est inter 25. &100. ita vt appareat, in vniuersum aestimanti, ventos Orientales Occidentalibus esse vehe mentiores. SALV. Gratum est mihi, cognouisse peculiarem hanc obseruationem, quae ad adstruendam terrae mobilitatem haud parum facit.