Latin
442
Galileo, Systema cosmicum 442
Unproofread scanNot analysed yet
Si motus diurnus non alteraretur. cessaret periodus annus. laboriosum extitit inuenire, qua ratione hoc ipsum in natura in effectum deducatur. Tandem tamen inuestigaui, naturam mirabilibus &inopinatis quasi modis eo ipso vti: mirabilibus, inquam, &in opinatis, ratione nostri, non autem ipsius naturae, quae, res intellectu nostro plane stupendas, summa cum facilitate simplicitateque perficit: &quod nobis intellectu difficillimum est, id naturae factu est promptissimum. Iam vt progrediamur vlterius, ex quo demonstrauimus, proportionem inter adiectiones &subtractiones vertiginis, ac motus annui, fieri posse maiores &minores duobus modis (dico duobus, cum tertius ex primis duobus sit compositus) iam adiungo, naturam vtrumque adhibere quin hoc amplius addo, si ea solùm vnicum adhiberet, necesse fore, vt vna duarum alterationum periodicarum remoueretur. Cessaret enim alteratio periodi menstruae, si motus annuus non alteraretur. Quod si vero adiectiones &subtractiones vertiginis diurnae continue manerent aequales, alterationes perodi annuae deficerent. SAGR. Ergo marini aestus alteratio menstrua dependet ex alteratione motus annui terrae? &alteratio annua eiusdem aestus oritur ex additionibus &subtractionibus vertiginis diurnae? Iam verò magis quàm vnquam dubius haereo, nec me capere posse spero, quomodo cum tricis illis, nodo Gordio minus explicabilibus, comparatum sit. Et inuideo sane Simplicio, cuius silentium argumento mihi est, quod assequatur omnia, &ab illa confusione meam phantasiam vehementer occupante sit immunis. SIMP. Credo, profecto, Sagrede, te confusum: atque etiam confusionis tuae caussam perspectam habere me puto, hinc ortae, meo quidem iudicio, quod rerum, paullo ante à Saluiato allatarum partem intelligis, partem non item. Sed &hoc verum est, à confusione me esse immunem; verùm non ea de caussa quam tu putas, quasi scilicet omnia sim assecutus: sed ob contrarium potius, quod nihil horum assequar. Confusio enim in pluralitate rerum, non autem in nihilo consistit. SAGR. Vide, Saluiate, commonitoria &castigatiunculae nonnullae, praeteritis diebus Simplicio factae, quàm eum mansuetum reddiderint, &ex praeferoci fecerint imâ quod aiunt auriculâ molliorem, igitize liorem, oleoque tranquilliorem. Sed, quaeso, sine cunctatione vtrumque sollicitudine libera. SALV. Vim admouebo, quoad potero, meae rerum exprimendarum facultati difficili, cuius hebetudinem subleuabit acumen ingenii tui. Duo sunt accidentia, quorum caussas inuestigare debemus: primum respicit diuersitates, quae reciprocationi marinae accidunt in periodo menstruâ: &alterum ad periodum annuam pertinet. Initio de menstruâ loquemur: postea de annuâ tractabimus.