Latin
443
Galileo, Systema cosmicum 443
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet autem, vt omnia resoluamus secundùm fundamenta &hypotheses iam stabilitas, nullâ innouatione factâ, nec in Astronomiâ, nec in Vniuerso, in gratiam reciprocationis maris; sed demonstremus, quòd omnium diuersorum accidentium in aestu marino depraehensorum caussae resideant in rebus, quae iam cognitae, &pro veris indubitatisque receptae fuerunt. Dico proinde, rem esse veram, naturalem, imò necessariam, vt idem mobile, ab eadem virtute mouente circumgyratum, longiori tempore in circulo maiore, quàm minore aliquo, cursum suum conficiat. Atque haec veritas est ab omnibus recepta, &experimentis omnibus confirmata, quorum nonnulla producemus. In horologiis, quae rotis aguntur, ac in maioribus praecipuè, solent artifices ad moderandum tempus, scapum horizontaliter volubilem applicare, &in eius extremitatibus duo pondera plumbea suspendere. Quod si ergo tempus tarde nimis procederet; dicta pumbea pondera solummodo admota propius aliquantò ad centrum scapi, vibrationes eius frequentiores reddunt: &contra retardaturo tempus, sufficit eadem pondera magis versus extremitates retrahere. sic enim vibrationes rariores fiunt, &per consequens horarum interualla longiora. Hoc loco virtus mouens est eadem, scilicet aequipondium: mobilia sunt eadem pondera plumbea: quae cùm centro sunt viciniora, hoc est, quando minoribus circulis mouentur, vibrationes eorum sunt frequentiores. Suspendantur aequalia pondera de funiculis inaequalibus, &à perpendiculo dimota, libertati suae permittantur: &videbimus, funiculis breuioribus appensa breuiores edere vibrationes sub breuioRurribus temporibus, cum perminores circulos moueantur. sum, suspendatur pondus funiculo, qui clauo in trabe depacto inequitet; &alterum funiculi caput manu teneto. cùm pendens pondus Hypothesis Gerißima.