Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 472
Unproofread scanNot analysed yet
ciones Scripturalium locorum inuenire: quibus tamen, pro ea, quanuso profeßione, in fidem propensi mei erga veritatem animi, qualem ex Poeta Nullius addictus iurare in verba Magistri, &meae in eos, omnesque literatos obseruantiae, has meas cogitationes offerri visum est, certà nisus fiduciâ, illas eodem quo à me proferuntur candore, ab iis acceptum iri. Ad rem ergo: Omnes Diuinae Scripturae autoritates, quae huic opinioni contradicere videntur, ad sex Classes reducentur: Prima earum est, quae asserunt, Terram esse stabilem, nec moueri: vt Psal. 92. Etenim firmauit Orbem Terrae, qui non commouebitur: item Psal. 103. Qui fundasti Terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in seculum seculi: Et Ecclesiastes I. Terra autem in aeternum stat. &aliae similes. Secunda est earum, quae dicunt, Solem moueri, &circa Terram g