Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 472-2
Unproofread scanNot analysed yet
rari, vt Psal. 18. In Sole posuit tabernaculum suum, &ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, Exultauit vt gigas ad curendam viam, à summo Caelo egressio eius, &occursus eius, vsque ad summum eius, nec est, qui se abscondat à calore eius: &Ecclesiastes primo: Oritur Sol, &Occidit, &ad locum suum reuertitur, ibique renascens, gyrat per meridiem, &flectitur ad Aquilonem: vnde pro miraculo, apud Isaiam 38. ponitur Solis regressus, Reuersus est Sol, decem lineis. Et Ecclesiastici 48 In diebus ipsius, retrorediit Sol, &addidit Regivitam. Hacque ratione, in libro Iosuae, promiraculo refertur, Iosuae precibus, Solem stetisse, motu, ab eo, illi inhibito los. IO. Sol contra Gabaon ne mouearis. Quod si Sol immotus staret, &Terra circa eum moueretur, non vtique miraculum fuisset, eius statio: vtque dieilux, fulgore Solis produceretur, non dixisset Iosua, Sol ne mouearis, sed potius, Terrane monearis. Tertia Claßis, est earum autoritatum, quae dicunt, Caelum esse sursum, &Terram deorsum, qualis est autoritas loclis cap. 2. à D. Petro in Actis Apostolorum cap. 2. adducta. Dabo prodigia in Caelo sursum, &signa in Terra deorsum, cum aliis similibus. Vnde, in incarnatione, Christus dicitur à Caelo descendisse; &post resurrectionem, in Caelum ascendisse. Quòd si Terra circa Solem esset, in Caelo vtique esset, &consequenter, potius esset supra Caelum, quàm sub Caelo. Quod confirmatur: Quia ea sententia, quae Solem in Centroponit, Mercurium etiam ponit supra Solem, Veneren supra Mercurium, &Terram supra Venerem simul cum Luna, à qua cucundatur Terra, hacque ratione, Terra in Tertio ponitur Caelo simul cun Luna.