Latin
PAVLI ANTONII FOSCARINI
Galileo, Systema cosmicum 481-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque admirandam eius sapientiam factum est, vt cùm huius Mundi omnia sint dubia, incerta, vacillantia, &perplexa, sola tamen eius Sancta Fides, sit certißima: &quamuis variae in Ecclesia, circa res Philosophicas, &Doctrinales, sint opiniones; vnica, in Ecclesia, sit Fidei &Salutis veritas: quae Fides (vt ad salutem necessaria) Diuinam Prouidenti a factum est, vt non solum indubitata, sed &inconcussa, certa, &immutabilis, omnibusque patefacta esset; cuius infallibilem normam, voluit esse S. Ecclesiam, pretioso suo san1. Thess. 4. guine ablutam, &à Spiritu Sancto rectam, cuius sanctificatio nostra, opus eius.