Latin
481
Galileo, Systema cosmicum 481-3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur causa est, cur Deus Quaestiones speculatiuas, quae ad Salutem &adificationem nostram nihil attinent, in Sacris Litteris, indecisas esse voluerit, &cur saepenumero Spiritus Sanctus vulgares opiniones sit secutus, nihilque vltra ea quae sunt Salutaria, singulare &abditum, nobis aperuerit. Vnde consequenter, ex dictis apparet, quomodo &quam ob causam, ex praedictis autoritatibus, nihil certi euinci poßit ad decisionem eiusmodi controuersiarum; simulque, qua ratione, per hoc primum fundamentum, facilè obuiam catur obiectionibus primae &secundae Claßis, &quibusuis aliis autoritatibus S. Scripturae, aduersus opinionem Pythagoricam &Copernicanam adductis, dummodò aliàs, vera esse comprobetur. Sed &singulariter, autoritates secundae Claßis, cum hoc ipso fundamento, Modi ordinarii res ipsas apprehendendi, prout nobis apparent, &secundum communem loquendi modum, possunt hoc modo conciliari &exponi. Saepe scilicet, vulgariter, &rectè, dici, Agens quodpiam moueri, (licet immotum stet) non quia reuera ipsum moueatur, sed Quomodque Sol oriri. &per denominationem extrinsecam, quia ad motum subiecti, eius influoccidere dixum &actionem recipientis, mouetur etiam forma, &qualitas, quae in illud catur per desubjectum inducitur ab agente. Sit exempli gratia, Agens immotum, ignis, nominationem extrinin foco accensus, cui exopposito aßideat homo frigore affectus, calefiendi causecam. sa, qui postquàm ab vna parte calefactus fuerit, alteram succeßiuè igni obuertat, vt ab ea etiam parte incalescat, &sic deinceps, vndiquaque igni se admoueat, donec totum corpus calore reficiatur. liquidò apparet, quamuis Ignis, non moueatur, tamen ad motum subiecti, hominis scilicet, calorem &actionem Ignis, recipientis, formam, &qualitatem ipsius Caloris, singulatim, &per partes, circa Corpiis Humanum moueri, &nouum semper locum sibi quaerere: sicque quamuis ignis non moueatur, ratione tamen sui effectus, dicitur omnes illius Corporis partes permeasse, illudque calefecisse, non quidem per verum &realem ipsius Ignis motum, cùm supponatur (&reuera ita sit) non moueri, sed per motum à Corpore excitatum, ad Ignis calorem, Ppp calorem, in singulis suis partibus recipiendum. Hoc ipsum potest aptaria.