Latin
484
Galileo, Systema cosmicum 484-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aduertendum autem est, eam autoritatem, non loqui de motu locali, sed de mutationibus alius generis, vtpote in ipsa Substantia, Quantitate, vel Qualitate ipsius Terrae. Quòd si dicatur, de Locali motu intelligi debere, tunc iuxta sequens fundamentum explicari poterit, ratione scilicet habita loci naturalis, illi in Vniuerso aßignati, vt mox dicetur. Quartum ergo fundamentum est, Rem omnem Corpoream, mobilem aut immobilem, à principio suae creationis, locum proprium &naturalem sortitam esse; ab eoque egredientem aut extractam violenter moueri, &ad eum tendentem moueri naturaliter: Item, nullam rem, secundum Totum, à naturali suo loco amoueri posse. maxima enim, &horrenda mala ex ea rerum perturbatione in Vniuerso sequerentur. Itaque nec tota Terra, nec tota Aqua, nec totus Aer, possunt secundum totum à proprio suo loco, situ, &Systemate, illis, in Vniuerso, respectu ordinis &dispositionis aliorum Mundi corporum, aßignato, penitus extrahi, &auelli. Sicque etiam nulla Stella, licet erratica, orbisue, aut sphaera, naturalem suum locum potest deserere, etiamsi caeteroquin alio motu moueri poßit. Res igitur omnes, quantumuis mobiles, semper tamen stabiles &immobiles dicuntur, in proprio suo loco, secundum praedictum hunc sensum, id est, secundum totum; quoniam nihil obest, quin secundum partes, aliqualiter moueantur, qui quidem tunc motus non erit naturalis, sed violentus. Terra ergo etianisi mobila esset, dici tamen posset esse immobilis, iuxta praecedens fundamentum, quia nec mouetur motu recto, neque extra suum ambitum, cui in sua creationi addicta fuit, vt in eo circulariter moueretur, sed in suo situ contenta, inor. be nuncupato Magno, supra Venerem, &sub Marte, locato, interque hos, media (vbi secundum communem opinionem, Sol collocatur) circa Solem, &circa alios medios duos Planetas, Venerem scilicet, &Mercurium, Lunanique (quae altera, sed aetherea est Terra, vt post quosdam veteres Philosophos, vul Macrobius) circa se habens, aequabilitere perenniter mouetur. Ex quo, quatenus vniformiter in suo ambitu perstat, nec ab eo vnquam desciscit, dicum Stabilis, &Immobilis: eoque sensu, Caelum etiam, &omnia Elementa, lic possunt Immobilia, Sequitur Quintum fundamentum, parum à praecedenti dissimile. Inter Res à Deo creatas, quadam sunt eius naturae, vt earum partes à se inuicem &à toto diuelli, &separari poßint, aliae non poßint, saltem collectiuè: illae, sunt caducae; hae vero perpetuae.