Latin
485
Galileo, Systema cosmicum 485-2
Unproofread scanNot analysed yet
Terra ergo cùm interperpetuas sit censita, vt suprà dictum est, partes suas habuit non dißipabiles, nec ab inuicem, à suoque centro, (per quod verum &proprium suum locum sortita est) suoque toto, collectiue separabiles: quoniam secundum suum totum, in seipsa, semper conglobata, vnita, &cohaerens continetur, nec eius partes à centro, neque à seipsis inuicem disgregantur, nisi fortè per accidens, &violenter in aliquibus eius partibus id contingat; quae postmodùm, remoto obice, ad locum situm naturalem, per se, nullo impellente, reuertuntur. Hoc ergo modo, Terra dicitur Immobilis, &Immutabilis: imò ipsum etiam Mare, Aer, Caelum, &quiduis aliud (licèt aliàs mobile) dummodo eius partes, dißipabiles &disgregabiles non sint, saltem collectiuè, Immobile dici potest. Fundamentum hoc, à praecedenti, eo solo differt, quòd illud, refertur ad partes, in ordine ad locum, hoc vero inordine ad totum. Ab hac speculatione eruitur aliud arcanum. Ex ea enim patefit, in quo consistat propria &genuina formalitas Grauitatis, &Leuitatis rerum, quae secundum Peripateticam Philosophiam, non adeò enucleate expeditur, nec sine magna controuersia explicatur. Aliud ergo propriè nihil est Grauitas, secundum nouae huius opinionis principia, quam vis, &appetentia quaedam naturalis partium, sese cum suo toto coniungendi, &in eo, vel ut in loco proprio, quiescendi: quae facultas, à Diuina Prouidentia, non solùm Terrae, terrenisque corporibus, sed &(vt credibile est) corporibus caelestibus, Soli scil. Lunae, &Stellis, tributa est, quorum partes, hac impulsione, adunantur omnes, &simul coalescunt, arctè se amplexantes, &ad centrum vndiquaque confluentes, donec in ipso conquiescant: ex quo concursu &compreßione, producitur figura sphaerica &orbicularis orbium Caelestium, in qua, per hanc vim occultam cuique illorum, naturaliter insitam in se subsistunt, &perpetua conseruantur. Leuitas autem est, Corporis tenuioris &rarioris, a solidi &craßi commercio, illi heterogenei, per vini caloris expreßio &exclusio; vnde quemadmodum Motus rerum grauium, est Compressiuus. ita Motus leuium, est Extensitus, quoniam caloris proprium est, dilatare &rarefacere ea, quibus sese applicat, coniungit, &communicat. Hacque ratione, non solùm huius nostri terrestris globi respectu, &ei adiacentium corporum, Leuitas &Grauitas reperitur: sed &eorum corporum respectu quae dicuntur esse in Caelis, in quibus eae partes, quae sui procliuitate, ad centrum Ppp 3 byGoogl tizec Terrae centrum, eam in loco suo naturali continet. Grauitas &Leuitas corporum, quid sit. Omnia corpora caelestia grauita. tem habent, &leuitatem. Motus Conpressiuus, proprius est grauitatis; Extensiuns, leuitatis.