Latin
61
Galileo, Systema cosmicum 61
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quod attinet obscuritatem, non credo, Lunam omnino priuatam esse luce, sicuti Terra: imo claritatem illam, quae in reliquo eius disco; vltra tenuia cornua à Sole illustrata conspici tur, existimo esse proprium eius ac naturale lumen, non autem reflexum à Terra, vt quae propter summam asperitatem &obscuritatem suam, radios solares reflectendi facultate destituitur. In tertia congruentia partim consentio tecum, partim et iam dissentio. consentio iudicando corpus Lunae solidissimum ac durum, ad instar Terrae, &plus aliquanto. Nam si credimus Aristoteli, Caeli duritiem impenetrabilem, &Stellas densiores Caeli partes esse; necessarium est &ipsas esse solidissimas ac impenetra biles. SAGR. Egregiam vero palatiis extruendis materiam suppeditaret Caelum, si quis inde promere posset, vtpote adeo duram ac transparentem. SALV. Imo vero pessimam. Cum enim propter summam transparentiam omninò sit inuisibilis, non sine summopericulo impingendi in stipites, &capitis vulnerandi, per talem domum incedere quis posset. SAGR. Id vero periculi metuendum non foret, si verum est, quod aliqui Peripateticorum asserunt, Caelum esse intangibile. Si ergo materiam Caelestem tangere non possumus, non possemu etiam in eam impingere. SALV. Id vero nihil iuuaret. Nam etsi Caelestis materia tangi non potest, vt qualitate tangibili destituta: ipsa tamen potest elementaria corpora tangere. Iam autem ad laedendum, perinde, atque etiam peius est, si ipsa impingat in nos, quàm si nos impingamus in illam. Sed relinquamus ista palatia, vel vt rectius dicam, extructa in aëre castella, neque Simplicium impediamus. SIMPL. Quaestio, quam obiter attigisti, difficiliorum vna est quae in philosophia tractantur: &ego de ea pulcherrimas cathedrarii Lux secundaria, Lunae propria censetur. Terra impotens ad reflectendos radios solares. Substantiam Calestem impenet rabile iudicat Aristot. Materia Calestis intangibilis. drarii cuiusdam doctoris Patauini meditationes habeo: quas nunc tamen attingere, tempus non permittit.