Latin
62
Galileo, Systema cosmicum 62
Unproofread scanNot analysed yet
Vt igitur ad propositum nostrum redeamus, respondeo, putare me Lunam Terrâ solidiorem: sed non argumentor, vti tu facis, ab asperitate scabritieque superficiei ipsius, sed potius à contrario, hoc est, ab aptitudine ad recipiendum (vt videmus apud nos in gemmis durioribus accidere) splendorem laeuoremque quouis tersissimo speculo superiorem. nam talem superficiem eius esse necesse est, vt fortiter adeo solares radios ad nos reflectere possit. Illae deinde quas dicis apparentiae montium, scopulorum, aggerum, vallerum &c. merae sunt illusiones. Audiui nonnunquam in publicis disputationibus contra nouatores illos animose propugnari, tales apparentias non aliunde prouenire, quam à partibus inaequaliter opacis &perspicuis, è qualibus interiores exterioresque partes Lunae compositae sunt: vt saepenumero videmus accidere in crystallo, in succino, &in multis lapidibus pretiosis perfecte expolitis, vbi propter opacitatem aliquarum partium, aliarumque transparentiam, variae concauitates &prominentiae apparent. In quarta congruentia concedo, terrestris globi superficiem è longinquo conspectam, facturam duas diuersas apparentias; hoc est, clariorem vnam, alteram obscuriorem: sed existimo, diuersitates hasce contrario modo quàm tu dicis, euenturas, nimirum Aquae superficiem apparituram lucidam: est enim polita &transparens: Terrae verò, obscuram, propter suam opacitatem &scabritiem ad reuerberandum lumen solare minus idoneam. Quintam congruentiam admitto totam, &recte capio, si Terra splenderet instar Lunae, superne eam contuentibus exhibituram esse phases conformes illis quas nos obseruamus in Luna. Intelligo quoque periodum illuminationis Terrae variationisque phasium fore menstruam, etsi Sol eam totam obeat 24. horis. Denique non inuitus admitto, solam Lunae medietatem ab vniuersa Terra conspici, &vniuersam Terram conspici solùm à medietate Lunae. De cetero falsissimum arbitror, à Luna lumen Terrae recipi posse, cum sit obscurissima, opaca, &ineptissima ad reflectendum solare lumen, quomodo Luna nobis illud bene reflectit. Et, vt dixi, credo, lumen illud, quod in reliqua Lunari facie vltra cornua Solis Solis illuminatione splendentia, Lunae proprium sit ac naturale.