Latin
76
Galileo, Systema cosmicum 76
Unproofread scanNot analysed yet
Sed antequam in medium aliquid producam, experiri libet, an, quod obiectio tua ratiocinando probabile fecit, id etiam cum re ipsa consentiat. Eâdem ergo resumptâ chartâ, &plicando sic inclinatâ, vt pars exigua supra reliquam emineat, experiamur, si chartam lumini sic obiiciamus, vt minor pars rectos, altera maior obliquos radios excipiat, num ea, quę rectos radios excipit, clarior etiam appareat. Et ecce tibi manifestum experimentum. vides enim illam insigniter esse luminosiorem. Iam si tua obiectio vera sit, necesse erit, vt oculo eousque demisso, donec altera maior at minùs illuminata pars, per* figurae compressionem seu contractionem inspecta, nobis non appareat amplior alterâ luminosiore, &per consequens non videatur sub maiore angulo quàm illa; necesse erit, inquam, vt eius lumen crescat, sic vt tam lucida videatur ac altera. Vide, vt illam intuear, &ita quidem oblique, vt hîc aliquanto angustior appareat alterâ: nihilo tamen plus claritatis obscuritati eius accedit. Nunc obserua, num idem accidat &tibi. SAGR. Vidi: neque tamen, vt ut oculo demisso, dictam superficiem, vllo modo clariorem factam animaduerto: potius in fuscum colorem tendere videtur. SALV. Hactenus ergo certi sumus de obiectionis inefficacia. Quod postea solutionem attinet, habeo persuasum, quia superficies huius chartae aliquantulo minus quàm tersa est, esse paucos radios qui reflectuntur versus incidentes, respectu multitudinis, quae reflectitur versus partes oppositas: &de paucis istis tanto plures intercidere, quanto magis radii visiui ipsis radiis luminosis incidentibus copulantur. Cumque non radii incidentes, sed illi potius qui ad oculum reflectuntur, obiectum luminosum apparere faciant, ideoque demittendo oculum, plus de splendore perditur, quàm acquintur: sicuti tu ipse dicis, chartam obscuriorem factam tibi videri. SAER. itia SAGR. Ego hac &experientia &ratione acquiesco. Superest, vt Simplicius ad alteram quaestionem meam respondeat, mihique declaret, ecqua de caussa Peripatetici rotunditatem Caelestium corporum tam exactam requirant. SIMP. Cum corpora Caelestia sint ingenerabilia, incorruptibilia, inalterabilia, impatibilia, immortalia &c.