Latin
77
Galileo, Systema cosmicum 77
Unproofread scanNot analysed yet
erunt etiam absolute perfecta; &per consequens, omne perfectionis genus, proindeque figuram etiam perfectam, hoc est, sphaericam habe bunt, &quidem absolute perfecteque sphaericam, non autem aspe ram &irregularem. SALV. Illam autem incorruptibilitatem vnde probas? SIMP. Immediate quidem ex eo, quia contrariis carent: mediate verò è motu simplici circulari. SALV. Quantum igitur è tuo sermone colligo, ad constituendam essentiam corporum Caelestium incorruptibilem, inalterabilem, &c. rotunditas non tanquam caussa aut necessarium requisitum assumitur. Si enim à rotunditate dependeret inalte rabilitas, possemus etiam arbitratu nostro facere incorruptibile lignum, ceram, aut materiam Elementarem aliam, dummodo illam reduceremus ad figuram sphaericam? SIMP. Nonne manifestum est, sphaeram ligneam meliorem ac durabiliorem esse obelisco, aut aliâ angulosâ figurâ tantundem eiusdem ligni complectente? SALV. Verissimum hoc est: non tamen ideo ex corruptibili incorruptibilis, quanquam longe durabilior, efficietur. Itaque notandum est, corruptibile recipere magis &minus, sic vt vnum altero minus corruptibile dicere possimus. Exempli caussa, iaspis saxo vel arena minus corruptibilis est. Incorruptibile vero magis &minus non recipit, neque dicere possumus hoc esse incorruptibilius illo, si vtrumque sit incorruptibile &aeternum. Diuersitas erge figurae non potest operari nisi in illis materiis, quae durabilitatis ma ioris minorisue capaces sunt: in aeternis autem, quae non nisi aequa liter aeternae esse possunt, operatio figurae cessat. Et proinde, cum Calestis materia non figurae beneficio, sed alia de causia sit incorru ptibilis; de perfecta ista sphaericitate non tantopere sollicita esse videtur. Nam dummodo materia sit incorruptibilis, qualem tandem cunque figuram habeat, semper ea talis erit. SAGR. bys oogle itiz Perfecta sphaericitas quare Celestibus corporibus tribuatur: Peripateticis. Figiora non incorruptibilitatis, sed longioris durationis caussa est. Corruptibile recipit magis &minus, non item incorruptibile. Figurae perfectio Gem habet operandi incorporibiis corrupribilibus, non antem in iternis. SAGR. Ego vero quid amplius considero, &affirmo, si concedatur, figuram sphaericam conferendae incorruptibilitatis habere facultatem, inde sequi, quod omnia corpora, quacunque tandem figurâ praedita, sint aeterna &incorruptibilia.